Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
47
1 [Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.*Descende, sede, etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat. 2 Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.Farinam, vel coitum præbe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebræi, quod Philisthæi Samsonem erutis oculis molere cœgerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnæ et invincibilis staturæ. 3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo.Et non resistet, sicut, Moyses Deo volenti delere filios Isræl. Significat autem angelum Babyloni præpositum: qui cum aliis ait: Curavivimus Babylonem, et non est sanata. 4 Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël. 5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum.§Sede. Sermo ad Babylonem refertur, et quasi quondam reginam, modo ancillam alloquitur. Sede humilis et vilis. Tace ut tristis considerans miseriam tuam. 6 Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde.**Iratus sum. Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei. 7 Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. 8 Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. 9 Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.††Subito. Ex improviso irruente Cyro et Dario. Non enim metuebat ut a Medis et Persis qui illius comparatione nullius erant fortitudinis, et ipsi subjecti posset superari. 10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera. 11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies.‡‡Nescies ortum. Ex insperato veniet calamitas, nec a magis nec divinis prædicta, despectum enim et subjectum populum non timebant. 12 Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior. 13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.§§Augures cœli. Astrologi, qui per stellas arbitrantur omnia regi. Quasi dicat: Quasi non providerunt omnia tibi? Hi vulgo appellantur mathematici, qui cursu astrorum res mundanas putant regi, unde: Ab oriente venerunt magi dicentes: Vidimus stellam ejus in oriente Matth. 2.. Vel, a vaticinio Balaam provocati, qui ait: Orietur stella ex Jacob Num. 24.. 14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammæ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.***Facti sunt quasi stipula, etc. LXX: Habens carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Quasi, Gazareni et magi per errorem ducunt te ad superbiam. Incendium autem Babylonis per supplicia vocat ad pœnitentiam. 15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt; non est qui salvet te.]

<- ISAIÆ 46ISAIÆ 48 ->