Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
45
1 [Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur:*Hæc dicit Dominus Christo. Apud Romanos diadema, apud Judæos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, non unctione, sed dignitate. Et dorsa regum. ID. Quæ civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Hæc autem completa plenius invenies in historia Xenophontis. 2 Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo; portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam: 3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,Thesauros absconditos. Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante prædixit nomen tuum antequam esses. 4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.Et vocavi te. ID. Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo lætitiæ unctus præ participibus suis. 5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me:§Extra me. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; præter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quæ in me est, non est alius Deus. 6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter:**Ut sciant. Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Isræl. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiæ quæ de eo Dominus per prophetam dixerat ante. 7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.††Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello. 8 Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.]‡‡Rorate cœli. ID. De adventu Christi, per Cyrum significati, quia a captivitate diaboli liberabit genus humanum, convenienter adjungit. Vel possunt hæc hærere superioribus, ut Cyro captivitatem laxante metonymicos cœlum et terra lætentur. Et nubes. Prophetæ corda nostra salutari pluvia irrigantes, et Christi nativitatem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes, unde: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem; et alibi, Veritas tua usque ad nubes. Creavi eum qui: scilicet vermis fuit, et germinatus de terra legitur secundum humanitatem. 9 [Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?§§Væ qui contradicit: quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam. 10 Væ qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?***Mulieri, quid parturis? Vir mulieris potens, mulier viri potens. 11 Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.†††Plastes ejus, Filii, secundum humanitatem in utero virginali, unde: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc. 12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.‡‡‡Et omni militiæ. Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quæ mandata non intelligerent. 13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam; ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.]§§§Ego suscitavi. ID. Quasi diceret: Qui supradicta feci; quid mirum si et Filium mittam in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum? Vias ejus dirigam. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus I Petr. 2.. Ipse ædificabit. ID. De quo dictum est: Non cognovisti me. Nec ipse ædificavit civitatem vel templum, sed permisit ædificari: nec in ejus tempore hoc consummatum est, sed Assueri. 14 [Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.*Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5.. 15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator. 16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. 17 Israël salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi. 18 Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius. 19 Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.Non in abscondito, etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi. HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii. 20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem.Nescierunt. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus. 21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me.§Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi. 22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. 23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.**Egredietur: in mundum visibiliter in carne. Justitiæ verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judæi superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt. 24 Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. 25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.]††In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.

<- ISAIÆ 44ISAIÆ 46 ->