38
1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.*In diebus illis ægrotavit. HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Morieris tu. Cui simile: Ninive subvertetur: et multa sub comminatione prædicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia. 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,†Ad parietem. ID. Templi, scilicet juxta quod Salomon exstruxit palatium. 3 et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.‡Obsecro, Domine. Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quæ in tempore malorum potest recordari bonorum. Obsecro, Domine. Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid præstare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitæ. Et quod bonum. Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quæ ille clauserat, aperuit, serpentem æneum quem in Gabaon Judæi adorabant comminuit, et in ventum sparsit. Et flevit. Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus. 4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:§Et factum est Verbum Domini. Præpostero ordine hic refertur historia, quæ in Regum volumine consequentius legitur. 5 Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,**Ecce ego adjiciam super dies. Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiæ additis. 6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. 7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:††Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia fecit Dominus verbum hoc quod locutus. ID. Præsentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiæ vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitæ spatia protelentur. 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. 9 Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. 10 [Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.‡‡Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi. 11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.§§Quietis. Quidam codices habent: Quievit generatio mea, quod et Hieronymus aliquando transtulit, deceptus ambiguitate verbi, et postea correxit. 12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. 13 Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me. 14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.***Respondebit mihi. ID. Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis Rom. 9.. Cum ipse. Hæc mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit. Recogitabo. Quod præteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione præteritorum bonorum mala præsentia mitigari. In amaritudine animæ, quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia præsens tribulatio nihil boni præteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis. 16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. 17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. 18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.†††Quia non infernus confitebitur. Sine fine damnati neque in inferno pœnitentiam agunt, neque laudes Deo referunt. 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.‡‡‡Vivens vivens, etc. Non infernus velmors. Pater filiis. Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc. 20 Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.] 21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.§§§Super vulnus ejus. Aiunt Hebræi Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam. 22 Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
<- ISAIÆ 37ISAIÆ 39 ->
- a In diebus illis ægrotavit. HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Morieris tu. Cui simile: Ninive subvertetur: et multa sub comminatione prædicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.
- b Ad parietem. ID. Templi, scilicet juxta quod Salomon exstruxit palatium.
- c Obsecro, Domine. Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quæ in tempore malorum potest recordari bonorum. Obsecro, Domine. Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid præstare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitæ. Et quod bonum. Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quæ ille clauserat, aperuit, serpentem æneum quem in Gabaon Judæi adorabant comminuit, et in ventum sparsit. Et flevit. Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus.
- d Et factum est Verbum Domini. Præpostero ordine hic refertur historia, quæ in Regum volumine consequentius legitur.
- e Ecce ego adjiciam super dies. Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiæ additis.
- f Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia fecit Dominus verbum hoc quod locutus. ID. Præsentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiæ vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitæ spatia protelentur.
- g Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.
- h Quietis. Quidam codices habent: Quievit generatio mea, quod et Hieronymus aliquando transtulit, deceptus ambiguitate verbi, et postea correxit.
- i Respondebit mihi. ID. Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis Rom. 9.. Cum ipse. Hæc mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit. Recogitabo. Quod præteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione præteritorum bonorum mala præsentia mitigari. In amaritudine animæ, quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia præsens tribulatio nihil boni præteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis.
- j Quia non infernus confitebitur. Sine fine damnati neque in inferno pœnitentiam agunt, neque laudes Deo referunt.
- k Vivens vivens, etc. Non infernus velmors. Pater filiis. Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc.
- l Super vulnus ejus. Aiunt Hebræi Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam.