1 [Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ;*Ecce enim. Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiæ donationes a Judæis ablatæ sunt. 2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;†Virum bellatorem. HIER. Non est apud Judæos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt. Et ariolum. Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palæstinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetæ et falsi auferentur a Judæis. Senem. Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit. 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.‡Prudentem. Doctorem vel auditorem, etc., usque ad qui discernerent quo spiritu prophetæ loquerentur. De architectis. Ipse Christus fabri Filius dicitur: et in Paralipomenonis vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia, sed humilem Christum sequebantur. 4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;§Et dabo. pueros. HIER. Cum cætera in persona, etc., usque ad prohibet Apostolus episcopum eligi neophytum, ne superbiat sicut diabolus. Effeminati. LXX, illusores, etc., usque ad sanctus Ecclesiæ status confunditur. 5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. 6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.**Apprehendet. ID. Ad litteram, etc., usque ad et ruina nostra tuo sustentetur auxilio. 7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.††Respondebit. ID. Hoc in Hebræo non est, sed de LXX hoc additur. Secundum Hebræum enim ita jungitur: In die illa dicet: Non sum medicus. Non statim multitudinis judicio acquiescamus, etc., usque ad: Ne quæras judex fieri, ne forte non possis offerre iniquitates Eccl. 7.. 8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.‡‡Ruit enim Jerusalem. Ex persona Prophetæ. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: Dæmonium habes Joan. 8., et hujusmodi. Quia lingua. Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen præcipue mors Domini causa fuit. 9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !§§Agnitio. Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt. Væ animæ eorum. ID. LXX: Væ animæ eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis Sap. 1.. ID. Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronæ et mulieres sint noster senatus, quæ dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum. 10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. 11 Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. 12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.***Et viam gressuum, etc. ID. Ille est ergo doctor ecclesiasticus, etc., usque ad de qua: Ego sum via, veritas, et vita Joan. 14.. 13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.†††Stat ad judicandum. ID. Jam quasi iratus, etc., usque ad contra principes et presbyteros venit ut judicet, dans eis locum defensionis. 14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.‡‡‡Vos enim depasti. ID. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis. Vineam meam. ID. Vineam de Ægypto transtulisti. Vinea Domini Sabaoth domus Isræl est Psal. 79.. 15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.]§§§Quare atteritis populum meum? Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt. 16 [Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;*Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc. 17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.†Decalvabit. Quod occultum est patebit, et fœda calvities apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur. 18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,‡In die illa, scilicet Babylonicæ captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt. Calceamentorum. Quæ in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terræ spurcitia vertatur. 19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, 20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, 21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,§Annulos. Quibus signamur ad malitiam Christi, quem Pater signavit. Filius quoque prodigus cum stola annulum recepit, et calceamenta. Gemmas in fronte. Quibus ora nostra decorantur et caput. 22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,**Linteamina. HIER. Ut latis in Domino perfruamur deliciis. 23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.††Vittas. Quæ animum huc illucque fluentem constringunt. Theristra. Vestis muliebris tenuissima, et visui pervia, æstati idonea, et inde nominatur: theria enim æstas dicitur. 24 Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.‡‡Fascia pectorali cilicium. Qua castigantur ubera, ne exuberent. 25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio. 26 Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.]§§Et mœrebunt atque. Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portæ ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.
<- ISAIÆ 2ISAIÆ 4 ->