Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
25
1 [Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.*Amen. HIER. Hebræum, quo sæpe Dominus utitur in Evangelio: Amen amen, id est vere vere dico vobis. 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.Civitas. Eversa a Nabuchodonosor, restituta est a Neemia, et a Jesu summo sacerdote. Eversa a Romanis, restituta est ab Ælio Adriano; sed non in eodem loco, nec in statum pristinum. Et in sempiternum. ID. Ut mille annorum regnum et aureæ Jerusalem et gemmatæ fabula quiescat. 3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te: 4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. 5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. 6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ. 7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. 8 Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.] 9 [Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus. 10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.Et triturabitur Moab, etc. ID. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium. Paleæ in plaustro. Ferratis plaustris teruntur paleæ, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent. 11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. 12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.]

<- ISAIÆ 24ISAIÆ 26 ->