Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
24
1 [Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.*Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit. 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.Erit. ID. Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exæquo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum. Sic sacerdos. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitæ; mali simul sustinebunt tormenta gehennæ sine acceptione personæ. Terra. ID. Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago cœlestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem. 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc. 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis. 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;§Luxit vindemia, infirmata vitis est. ID. In consummatione, mundi præteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis Luc. 6.. Ingemuerunt omnes qui lætabuntur, etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animæ fortitudo mollescat. 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. 9 Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam. 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.**Attrita est civitas vanitatis. Mundus in quo omnia vana, vanitas vanitatum et omnia vanitas. 11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.††Clamor erit super vino. Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas quæ Græce a latitudine dicuntur spatiosam et latam viam, quæ ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus sæculi, in die judicii clamor doloris erit. 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. 13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.]‡‡In medio terræ. Jerusalem, quæ est ut aiunt umbilicus terræ. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, ex quo ascendit, in ære sedebit, in nube veniet. Quomodo si paucæ olivæ, etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis. 14 [Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.§§Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus. ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennæ. Hinnient. Equorum similitudine, lætitiæ gestientes magnitudinem. 15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. 16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.***A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebræo, alis terræ. Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi. ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi. 17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.†††Formido et fovea. Possunt hæc tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi. 18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.‡‡‡Apertæ sunt, etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat. Fundamenta terræ. Principes sæculi, terrena opera. 19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;§§§Confractione confringetur. Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia. 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.*Tabernaculum unius noctis. ID. Quod a viatore transfertur, ut nullum remaneat vestigium, sic transibit figura hujus mundi I Cor. 7., et erit terra deserta ut non sit habitatio amplius hominum in ea. 21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram;Et erit, etc. Quasi diceret: Fenestræ cœli apertæ sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum prætereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam cœli, ut non solum terrena, sed cœlestia judicet. Super militiam. ID. Inebriatus est in cœlo gladius meus. Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem Isa. 34, Job. 15, 4.. Reges terræ. HIER. Rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.; unde in Daniel: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum Dan. 10. 22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.Et congregabuntur. ID. Origenes dicit quod, post hanc sententiam: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25., post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam Matth. 13.. Quod autem æternum est omni fine caret, et sicut gaudium æternum, ita et supplicium. Unus fascis in lacum. Unde: Alligate ea per fasciculos ad comburendum. Et post multos. Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est. 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]§Et erubescet. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.

<- ISAIÆ 23ISAIÆ 25 ->