Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
21
1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.*Onus deserti maris. Babylonis, pro multitudine populi dicta mare. De deserto venit. In quo Dominus tentatus, in quo Isrælitæ percussi a serpentibus. 2 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.Qui incredulus. Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur. Ascende Ælam. LXX: Ælamitæ et legati Persarum. Ælamitæ, despicientes. Ascende, quasi diceret: O Persæ et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende. Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur. Omnem gemitum. Quo te et alias gentes gemere faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat. 3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. 4 Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. 5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.Pone mensam. Quasi diceret: O Persæ et Medi, sumite cibum, etc., usque ad in quo ignea tela diaboli restringatis. Contemplare, etc. Quid post mensam ingruat et, vel, contemplare, o Balthasar, quid scripserit in pariete: Mane, Tethel, Phares. 6 Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.§Speculatorem. Speculantes dicuntur prophetæ. 7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.**Ascensorem. Cyrus princeps imperabat Medis et Persis, etc., usque ad litteræ scilicet et spiritus ad duo referunt Testamenta. 8 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.††Leo. Idem leo pro virtute animi, qui speculator prærogativa contemplationis. Super speculam Domini. Id est, per diem in contemplatione positus, diebus ac noctibus paratus audire et loqui quæ præceperit. Stans totis noctibus. Ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire verbum Domini. 9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.‡‡Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato. 10 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.]§§Tritura mea. Quasi dicat: O popule, qui recondendus es in horrea mea, quem trivi variis angustiis, ut excuterem paleas et triticum purum, conferrem in horrea, quæ audivi a Domino ex Deo Isræl, etc. 11 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?***Onus Duma. LXX: Idumææ, etc., usque ad onus Duma ad me clamat. Ad me clamat. HIER. Deus, scilicet custos meus, etc., usque ad loquitur deinde gentibus: Si me quæritis, studiosius quærite Joan. 9.. 12 Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.]†††Venit mane, etc. Quasi populo meo dabo lumen lætitiæ, etc., usque ad operatione, et sic audiam vos. 13 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.‡‡‡Onus in Arabia. Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judæos fugientes sic: In saltu ad vesperam. O Judæi, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldæos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos, id est, in via quæ ducit propinquos vestros Saracenos. Vesperam. ID. Quæ est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Ægypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina pœnitet. In semitis. ID. Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit. 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.§§§Occurentes sitienti ferte. Hoc contra eos potest dici, qui otio et desidiæ se tradiderunt et propria salute contenti sunt, nec pœnitentibus et conversis manum porrigunt. Sitienti ferte aquam. Fatigatis fratribus ardore solis et sitis ferte aquam, ne in solitudine pereant. 15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. 16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.*Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii: ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint. 17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.]

<- ISAIÆ 20ISAIÆ 22 ->