20
1 In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam:*In anno. ID. Assyria nomina sunt hæc, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. In anno. Azotus, urbs Palæstinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quæ per eum loquebatur Dominus. Cum misisset. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna hæreditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias. 2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.†Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire. 3 Et dixit Dominus: [Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam;‡Discalceatus. ID. Notandum quod antequam capiatur Azotus, etc., usque ad ad quam festinat, vel stare, vel ambulare. 4 sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti.§Ad ignominiam. Quia pascha Domini comedere non poterant, quod comedit lumbis accinctus, baculum tenens manu, calceatis pedibus, ne, per hujus sæculi solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur. 5 Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua. 6 Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?]**Hæccine erat. Admiranda Dei providentia, etc., usque ad in fine ex toto peribit, cum regnum Christi illuxerit.
<- ISAIÆ 19ISAIÆ 21 ->
- a In anno. ID. Assyria nomina sunt hæc, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. In anno. Azotus, urbs Palæstinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quæ per eum loquebatur Dominus. Cum misisset. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna hæreditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.
- b Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.
- c Discalceatus. ID. Notandum quod antequam capiatur Azotus, etc., usque ad ad quam festinat, vel stare, vel ambulare.
- d Ad ignominiam. Quia pascha Domini comedere non poterant, quod comedit lumbis accinctus, baculum tenens manu, calceatis pedibus, ne, per hujus sæculi solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur.
- e Hæccine erat. Admiranda Dei providentia, etc., usque ad in fine ex toto peribit, cum regnum Christi illuxerit.