Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. 2 [Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes,*In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur. 3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget. 4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.Et constabunt gladios suos. ID. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis. 5 Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.]§Domus Jacob, etc. ID. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi. In lumine. ID. Dum lucem habetis, credite in lucem. Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Quasi dicet: Qui male agit, odit lucem: sed venite mecum, ambulemus in luce Domini, qui dicit: Ego sum lux mundi, etc. Vers. 6 6 [Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. 7 Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.**Repleta est terra. ID. Et Romanorum et Judæorum avaritia suggillatur; Græcæ enim et Latinæ testantur historiæ nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur. 8 Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.††Equis et innumerabiles. ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: hæc enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur. 9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.‡‡Incurvavit se. Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Jovis. Non ergo. Non maledicit Isaias, sed benedicit, etc., usque ad et repleti sunt idolis, etc. A facie timoris Domini. Ab ira judicii. Et a gloria majestatis ejus. Quia veniet cum potestate magna et majestate. 10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. 11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.§§Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa. 12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;***Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia. 13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan, 14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,†††Montes excelsos. HIER. Pro varietate virtutum, alii bonorum montes, alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum, alii impiorum montes, allii colles, quibus dicitur: Ego inducam super vos gladium, etc. Et super omnem turrim. ID. Ad litteram: venientibus Romanis, et turres et muri funditus eversi sunt, etc., usque ad ne dogma perversum prævaleat veritati. 15 et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, 16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,‡‡‡Naves. ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc. Tharsis. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est. 17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa;§§§Incurvabitur omnis. ID.Allegorice.: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur. 18 et idola penitus conterentur;*Et idola penitus. Hoc in captivitate Chaldæorum, etc., usque ad hoc specialiter ad priorem sensum referendum est. BED. Ædificavit Salomon rem in Jerusalem Astaroth idolum Sydoniorum, etc., ubi ni fallor ostenditur quia Salomon nunquam perfecte pœnituit, quia idola quæ ædificaverat non delevit. 19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. 20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur. 21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. 22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.]Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.

<- ISAIÆ 1ISAIÆ 3 ->