18
1 [Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,*Væ terræ. ID. Quia de cæteris persecutoribus Ecclesiæ dixerat, etc., usque ad quasi errando inutilia fecerit. Væ terræ cymbalæ alarum. Convertitur iterum ad Ægyptum, et vocat eum, etc., usque ad timorem Domini abstulerunt eis. 2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.†In vasis papyri, id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur. 3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.‡Gentem exspectantem et conculcatam. Omnes enim hæretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt. 4 Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.§Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria. 5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur.**Ramusculi. ID. Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum. 6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.††Et omnes bestiæ terræ. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiæ terræ super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus æstate et hieme cadavera sufficiant in escam. 7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.]‡‡In tempore. Revertitur Propheta ad populum Isræl, et promittit ei bona, dicens: In tempore, quasi dicat: Vastata Ægypto, non sperabit ultra Juda in umbra ejus; sed fidei et bonorum operum Domino offerret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.
<- ISAIÆ 17ISAIÆ 19 ->
- a Væ terræ. ID. Quia de cæteris persecutoribus Ecclesiæ dixerat, etc., usque ad quasi errando inutilia fecerit. Væ terræ cymbalæ alarum. Convertitur iterum ad Ægyptum, et vocat eum, etc., usque ad timorem Domini abstulerunt eis.
- b In vasis papyri, id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur.
- c Gentem exspectantem et conculcatam. Omnes enim hæretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt.
- d Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.
- e Ramusculi. ID. Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum.
- f Et omnes bestiæ terræ. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiæ terræ super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus æstate et hieme cadavera sufficiant in escam.
- g In tempore. Revertitur Propheta ad populum Isræl, et promittit ei bona, dicens: In tempore, quasi dicat: Vastata Ægypto, non sperabit ultra Juda in umbra ejus; sed fidei et bonorum operum Domino offerret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.