11
1 [Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.*Et egredietur virga. HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur. Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum. 2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;†Et requiescet. ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam. 3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet;‡Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant. 4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.§Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur. 5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.**Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita. 6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.††Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo. 7 Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas.‡‡Leo quasi bos, etc. ID. Principes enim hujus sæculi et simplices alii historiæ superficie sunt contenti; triticum enim et medullam, id est, interiorem sensum non intelligunt. 8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.§§Infans. Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui dæmones ejiciebant de corporibus obsessis. Reguli. Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet. Manum. Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum. 9 Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.]***Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur. 10 [In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.†††Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus. 11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.‡‡‡Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo. 12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ.§§§Signum. Crucis, in qua est victoria, ut sciant omnes in quo diabolus sit victus. A quatuor plagis. ID. Hoc in Pentecosten videtur impletum, etc., usque ad ut totius mundi vocatio demonstretur. 13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.*Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis. 14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.†Præceptum manus, etc. Quod præcipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo. 15 Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.‡Linguam maris. ID. Quæ idola laudabat. Mare, id est, populus Ægypti, qui super omnes idola colit, ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat. Et levabit. Ut Idumæa, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Ægyptii. Et percutiet. Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent. Ut transeant per eum, etc. Sub metaphora, Nilus divisus et in partes cæsus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam præparante. 16 Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti.]
<- ISAIÆ 10ISAIÆ 12 ->
- a Et egredietur virga. HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur. Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.
- b Et requiescet. ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.
- c Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.
- d Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.
- e Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.
- f Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.
- g Leo quasi bos, etc. ID. Principes enim hujus sæculi et simplices alii historiæ superficie sunt contenti; triticum enim et medullam, id est, interiorem sensum non intelligunt.
- h Infans. Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui dæmones ejiciebant de corporibus obsessis. Reguli. Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet. Manum. Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum.
- i Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.
- j Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.
- k Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
- l Signum. Crucis, in qua est victoria, ut sciant omnes in quo diabolus sit victus. A quatuor plagis. ID. Hoc in Pentecosten videtur impletum, etc., usque ad ut totius mundi vocatio demonstretur.
- m Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.
- n Præceptum manus, etc. Quod præcipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.
- o Linguam maris. ID. Quæ idola laudabat. Mare, id est, populus Ægypti, qui super omnes idola colit, ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat. Et levabit. Ut Idumæa, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Ægyptii. Et percutiet. Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent. Ut transeant per eum, etc. Sub metaphora, Nilus divisus et in partes cæsus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam præparante.