1 Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.[a] 2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.[b] 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, 5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.[c] 6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:[d] 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:[e] 9 quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,[f] 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.[g] 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:[h] 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.[i] 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:[j] 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?[k] 15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.[l] 16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.[m] 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,[n] 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.[o] 23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.[p] 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:[q] 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.[r] 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:[s] 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.[t]
<- HEBRÆOS 8HEBRÆOS 10 ->