Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.*Non profuit, etc. Egressi enim de Ægypto, cum multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Ægypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores qui deberent inspicere naturam terræ. Quæ audierunt. Exploratoribus; qui mala retulerunt, non crediderunt; vel ita distingue, fidei sumptæ ex his quæ audierunt. 3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.Et quidem. De prima requie quod significet, hic agit. Operibus. Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiæ Spiritu sancto dicente in David: hodie, etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sic quidem quando nondum completio istius veræ requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat. Perfectis. Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est. 4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.Et requievit die septima. Sex diebus fecit omnia, ut post nihil fieret nisi de materia tunc facta, et ad similitudinem factorum. Septima die quievit, quæ ideo significat requiem. Sic et sexta ætate homo Christus natus est mundo ad laborem, sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit. Sic et nos dum sub operibus sex dierum vivimus, operamur; inde exeuntes, quiescimus: si tamen opera nostra valde bona inveniantur. 5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.§Et in isto. De secunda requie, quæ significatur per figuram requiei terræ promissionis. 6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: 7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.**Diem quemdam hodie. De tertia significata, et quando datur, quamvis obscure, quæ per Christum credentibus promissa est. Post tantum temporis. In hoc autem patet quod hæc est alia requies de qua David dicit hodie, quam illa ad quam Josue duxit. Nam si illa esset, non loqueretur de alia David; ergo certum est esse aliam ad quam Christus ducit, quæ per illam Palæstina signabatur. 8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.††Eis, filiis Isræl, quibus prius nuntiatum est de requie per signum, id est terram promissionis; requiem præstitisset nunquam, id est nullo tempore; posthac, id est in sequenti tempore; loqueretur de alia die, id est tempore gratiæ, quo deberet dari. Vel, nunquam post loqueretur de alia, scilicet requie, præter terram promissionis. Dicendo, hac die idem vult esse, quod dixerat supra, hodie, etc. 9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.‡‡Sabbatismus; id est, vera requies significata per sabbatum (id est, plenæ quietis feriata jucunditas) quo Dominus requievit et in lege observabatur. Tunc enim perfecte vacabimus, gratia majore refecti, et Deo pleni. Et sciemus perfecte, quia ipse est Deus. Ibi vacabimus, videbimus, et amabimus. Amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cujus non est finis? 10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.§§In idipsum exemplum. Vel, in pœnam qualem illi per incredulitatem habuerunt; exemplum dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus. 12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.***Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum. Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum. 13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. 14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.†††Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem. 15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.‡‡‡Non enim habemus, etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit, etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit. 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.§§§In auxilio opportuno. Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire pœnitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchæ venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.

<- HEBRÆOS 3HEBRÆOS 5 ->