13
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,*Charitas. Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt, ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset. 2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. 3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.†Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus. 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. 5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:‡Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus. 6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.§Non timebo, etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat. 7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.**Mementote, etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros. 8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.††Jesus Christus, etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Non te deseram, neque derelinquam. Poterat enim illis videri, quod hæc promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in præterito, adjuvit Josue, hodie, id est in præsenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia sæcula. 9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.‡‡Habemus altare, etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatæ preces et operationes sunt acceptæ Deo, de quo edere non habent, etc. Tabernaculo, etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quæ nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis. 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.§§Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur. 12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.***Portam. Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur. 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. 14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.†††Per ipsum ergo. Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. Confidentium. AUG. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat. 16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.‡‡‡Beneficentiæ. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiæ, id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem. 17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.§§§Ut cum gaudio. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. Non expedit vobis. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus. 18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.*Orate pro nobis. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. Bonam conscientiam habemus, id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. In omnibus. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judæos et gentiles, de quorum præteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat. 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.†Faciens, in vobis, etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo præveniente et subsequente. 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.‡Etenim perpaucis, etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit. Salutate omnes propositos vestros. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus prælatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare. 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. 24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. 25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.
<- HEBRÆOS 12
- a Charitas. Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt, ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.
- b Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.
- c Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.
- d Non timebo, etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat.
- e Mementote, etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.
- f Jesus Christus, etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Non te deseram, neque derelinquam. Poterat enim illis videri, quod hæc promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in præterito, adjuvit Josue, hodie, id est in præsenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia sæcula.
- g Habemus altare, etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatæ preces et operationes sunt acceptæ Deo, de quo edere non habent, etc. Tabernaculo, etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quæ nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.
- h Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur.
- i Portam. Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur.
- j Per ipsum ergo. Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. Confidentium. AUG. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat.
- k Beneficentiæ. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiæ, id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem.
- l Ut cum gaudio. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. Non expedit vobis. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.
- m Orate pro nobis. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. Bonam conscientiam habemus, id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. In omnibus. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judæos et gentiles, de quorum præteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.
- n Faciens, in vobis, etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo præveniente et subsequente.
- o Etenim perpaucis, etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit. Salutate omnes propositos vestros. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus prælatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.