10
1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:*Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici. 2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:†Cultores semel, etc. Una hostia Christi perfectos facit; et si millia peccant non indigent alia, quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat; quod non vetus, si enim hoc faceret, non esset opus iterari. Sicut medicamentum si fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum, totum operatur; si vero semper imponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem; ideoque quia illis sacrificiis nemo curabatur, frequenter offerebantur. 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.‡Commemoratio, non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri. 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:§Noluisti. A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, cœperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis præsentatus fuit. Corpus autem aptasti mihi. Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Præcepit tamen hæc sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri. 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.**Non placuerunt. In figuris illis veritas prænuntiabatur. Celebrant figuras, figuræ rem multi scientes, sed plures ignorantes quæ cessare debent re exhibita. 7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.††Tunc. Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. Dixi: Ecce venio, ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et præfiguratum de me in consilio Deitatis, quæ est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege. 8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,‡‡Superius dicens. Quasi diceret: Non solum notat hæc auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, illa noluisti, addit: Tunc dixi. Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum. 9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.§§Sanctificati, etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo. 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:***Et omnis, etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur. 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,†††Sedet in dextera. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari. 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.‡‡‡De cætero. Id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et pœna malorum. Scabellum. Quia etiam si modo repugnent ei, et non videantur subjici, tunc omnibus apparebunt ei subditi per cujus imperium suberunt pœnis. 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:§§§Contestatur autem nos, etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in æternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Postquam. Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quæ corroborant utrumque quod dicimus: scilicet dando leges, quod pertinet ad consummationem; et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius, quod pertinet ad sanctificationem. 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:*Superscribam. Non dicit scribam, sed superscribam, quia leges illæ super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratiæ. In his verbis dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione. 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. 18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.†Ubi autem, etc. Non solum ex hac auctoritate videri potest quod Jesus sanctificat et consummat, sed quod oblatio jam post tempus gratiæ non est facienda pro peccatis, quando facta est remissio. 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,‡Per velamen. Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,§In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua, id est baptismo. 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),**Fidelis enim. Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos. 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:††Et consideremus, etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quæ conveniunt fidei. 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.‡‡Sicut consuetudinis. Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suæ; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. Sed consolantes. Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit. 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,§§Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris. 27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:***Duobus vel tribus testibus. Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia? 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?†††Conculcaverit, etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Et spiritui gratiæ. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit. 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.‡‡‡Mihi vindicta, etc. De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non autem de his qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens quod permanet in sempiternum Deus, et vivit. Proinde etiamsi nunc tyranni non recipiunt quod eis promissum est; tamen postea recepturi sunt, itaque illos oportet congemiscere, non vero nos. Nos enim in illorum incidimus manus, illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquid malum patitur, sed qui facit; neque beneficium percipit qui juvatur, sed qui beneficium præstat. Hæc igitur scientes, patientes efficiamur ad sufferenda mala, et prompti ad bene faciendum. 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.§§§Rememoramini. Invitat eos per antefacta CHRYS. Sicut optimi medicorum cum alios securint, etc., usque ad ut autem nos incidatis in manus Dei, rememoramini, etc. Pristinos, etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt. Magnum certamen, etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur. 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.*Et in altero quidem, etc. Quasi: Certamen passionum sustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum, et hæ sunt duæ partes certantium contra nos passionum. Spectaculum. Grave est opprobrium, gravius est cum spectaculum hominibus fit et non secreto exprobratur. 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.†Vivit. AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat. 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.‡Nos autem, etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.
<- HEBRÆOS 9HEBRÆOS 11 ->
- a Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.
- b Cultores semel, etc. Una hostia Christi perfectos facit; et si millia peccant non indigent alia, quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat; quod non vetus, si enim hoc faceret, non esset opus iterari. Sicut medicamentum si fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum, totum operatur; si vero semper imponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem; ideoque quia illis sacrificiis nemo curabatur, frequenter offerebantur.
- c Commemoratio, non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri.
- d Noluisti. A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, cœperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis præsentatus fuit. Corpus autem aptasti mihi. Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Præcepit tamen hæc sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.
- e Non placuerunt. In figuris illis veritas prænuntiabatur. Celebrant figuras, figuræ rem multi scientes, sed plures ignorantes quæ cessare debent re exhibita.
- f Tunc. Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. Dixi: Ecce venio, ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et præfiguratum de me in consilio Deitatis, quæ est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege.
- g Superius dicens. Quasi diceret: Non solum notat hæc auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, illa noluisti, addit: Tunc dixi. Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum.
- h Sanctificati, etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.
- i Et omnis, etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur.
- j Sedet in dextera. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.
- k De cætero. Id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et pœna malorum. Scabellum. Quia etiam si modo repugnent ei, et non videantur subjici, tunc omnibus apparebunt ei subditi per cujus imperium suberunt pœnis.
- l Contestatur autem nos, etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in æternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Postquam. Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quæ corroborant utrumque quod dicimus: scilicet dando leges, quod pertinet ad consummationem; et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius, quod pertinet ad sanctificationem.
- m Superscribam. Non dicit scribam, sed superscribam, quia leges illæ super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratiæ. In his verbis dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione.
- n Ubi autem, etc. Non solum ex hac auctoritate videri potest quod Jesus sanctificat et consummat, sed quod oblatio jam post tempus gratiæ non est facienda pro peccatis, quando facta est remissio.
- o Per velamen. Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum.
- p In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua, id est baptismo.
- q Fidelis enim. Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos.
- r Et consideremus, etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quæ conveniunt fidei.
- s Sicut consuetudinis. Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suæ; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. Sed consolantes. Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit.
- t Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.
- u Duobus vel tribus testibus. Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia?
- v Conculcaverit, etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Et spiritui gratiæ. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit.
- w Mihi vindicta, etc. De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non autem de his qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens quod permanet in sempiternum Deus, et vivit. Proinde etiamsi nunc tyranni non recipiunt quod eis promissum est; tamen postea recepturi sunt, itaque illos oportet congemiscere, non vero nos. Nos enim in illorum incidimus manus, illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquid malum patitur, sed qui facit; neque beneficium percipit qui juvatur, sed qui beneficium præstat. Hæc igitur scientes, patientes efficiamur ad sufferenda mala, et prompti ad bene faciendum.
- x Rememoramini. Invitat eos per antefacta CHRYS. Sicut optimi medicorum cum alios securint, etc., usque ad ut autem nos incidatis in manus Dei, rememoramini, etc. Pristinos, etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt. Magnum certamen, etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur.
- y Et in altero quidem, etc. Quasi: Certamen passionum sustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum, et hæ sunt duæ partes certantium contra nos passionum. Spectaculum. Grave est opprobrium, gravius est cum spectaculum hominibus fit et non secreto exprobratur.
- z Vivit. AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat.
- aa Nos autem, etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.