Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.*Dixitque Dominus, etc. Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. Ex omnibus animantibus, etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit. 2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.Ego pluam, etc. ISID. Quæst. in Gen., c. 7 Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur. 5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.Fecit ergo Nœ omnia, etc. Eratque sexcentorum annorum, etc. ISID., Ibid. Quingentorum annorum erat Nœ cum præcepit ei Dominus ut arcam faceret, etc., usque ad qui est ternarius quadratus. 6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. 7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.§Ingressus est Nœ et filii ejus, uxor, etc. RAB. Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Nœ cum filiis suis, et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur: Ingressus est Nœ et filii ejus, et distincte additur, uxor ejus et uxores filiorum ejus. Mixtim autem viri cum mulieribus egressi sunt, sic enim scriptum est: Egressus est Nœ et uxor ejus. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendi Eccli. 3. 8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, 9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. 10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.**Cumque transissent, etc. ISID. Quia in spe futuræ quietis, quam significat septimus dies, baptizamur, omnis caro extra arcam diluvio consumpta est; quia extra Ecclesiam aqua baptismi, quamvis eadem sit, non valet ad salutem, sed ad perniciem. 11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:††Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere. 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: 14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, 15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.‡‡Bina et bina, etc. AUG. ubi supra. Præcepit superius septena et septena de mundis, duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis? Sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt, masculus et femina. Notandum vero quod dicitur: In qua erat spiritus vitæ, non solum de hominibus, sed et de pecoribus dictum: quia quidam de Spiritu sancto volunt intelligi quod scriptum est, insufflavit in faciem ejus spiritum vitæ; sed quidam codices habent melius, flatum vitæ. 16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. 17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.§§Quadraginta diebus, etc. ALC. Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem pœnitentiæ ostendit. Post quadraginta dies Nœ fenestram aperuit, significans jejunantibus cœlum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia. 18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. 19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. 20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.***Quindecim cubitis altior, etc. AUG. in Gen. Si terra Olympi montis ut tradit historia potuit invadere spatium tranquilli æris, etc., usque ad ad tenendam quietem et fidem resurrectionis. Quindecim. Sunt qui putant nec terræ qualitatem, nec altitudinem montium tantam ante diluvium fuisse qualis et quanta est hodie. 21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, 22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. 23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.†††Deleta sunt de terra. ALC. Ideo magis terrena animalia quam aquatilia perierunt, quia de maledicta terra vivunt. 24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

<- GENESIS 6GENESIS 8 ->