49
1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.[a] 2 [Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum: 3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.†Ruben primogenitus meus, etc. HIERON., Quæst. in Gen. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti. 4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. 5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.‡Simeon et Levi, etc. HIERON., ubi supra. LXX: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suæ, etc., usque ad in consilium eorum non veniat anima mea. 6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. 7 Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. 8 Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.§Juda, te laudabunt, etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita. 9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum?**Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10. Quod vero addit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum? etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud. 10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.††Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum. 11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.‡‡Ligans ad vineam pullum suum, etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. 18: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum. Nos enim Christus in sanguine uvæ mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem. 12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.§§Pulchriores oculi, etc. ISID. Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica præcepta clariora sunt quam legis mandata. Lacte, id est doctrina legis, quæ carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed candidiores, Ecclesiæ doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. 5: Perfectorum est solidus cibus, qui bene candidiores lacte dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi. 13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.***Zabulon in littore, etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos sæculi solidata exspectat naufragium Judæorum et procellas hæreticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinæ, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi sæpe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte. 14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.†††Issachar. HIERON. Quæst. Hebr. Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes. Accubans inter terminos, etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quærere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitæ patriam tendit. 15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. 16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.‡‡‡Dan judicabit populum suum, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Alii per hæc verba putant prædici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictæ dulcedinis exercet cornua potestatis. Dan judicabit populum suum sicut unum de sceptris Isræl. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, et cadat ascensor ejus retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo, Domine. HIERON., ubi supra. Samson judex Isræl de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium. 17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. 18 Salutare tuum expectabo, Domine. 19 Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.§§§Gad. HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. Gad accinctus præliabitur ante eum. ISID. Christus ante et retro præliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum. 20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. 21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.*Nephthali. HIERON. Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est. Nephthali cervus emissus, etc. ISID. Apostoli enim et prædicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta sæculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est prædicant doctrinam Salvatoris. 22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.†Filius accrescens Joseph, etc. HIERON., ubi supra. Filius accrescens super fontem, etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Isræl. 23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. 24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. 25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. 26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. 27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.]‡Benjamin lupus rapax, etc. HIERON., ibid. Mane comedet prædam et ad vesperam dividet escam. Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute prædicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari I Cor. 9. Benjamin lupus rapax, etc. ISID. Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3. 28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.§Omnes hi in tribubus, etc. Quæritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, æquali honore filios et hæredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria cœlestia præmia largitur. Non est enim ibi discretio an Judæus sit an Græcus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus æquale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Jœl. 2: Effundam de spiritu meo super omnem carnem. 29 Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. 32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.**Appositusque, etc. STRAB. Quærendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quæstio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. 12: Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem cœlestem, et ad frequentiam angelorum, etc.
<- GENESIS 48GENESIS 50 ->
- a ALBIN. In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terræ promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quæ in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiæ fundamenta sunt jacienda.
- b Ruben primogenitus meus, etc. HIERON., Quæst. in Gen. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti.
- c Simeon et Levi, etc. HIERON., ubi supra. LXX: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suæ, etc., usque ad in consilium eorum non veniat anima mea.
- d Juda, te laudabunt, etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita.
- e Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10. Quod vero addit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum? etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.
- f Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
- g Ligans ad vineam pullum suum, etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. 18: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum. Nos enim Christus in sanguine uvæ mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem.
- h Pulchriores oculi, etc. ISID. Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica præcepta clariora sunt quam legis mandata. Lacte, id est doctrina legis, quæ carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed candidiores, Ecclesiæ doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. 5: Perfectorum est solidus cibus, qui bene candidiores lacte dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.
- i Zabulon in littore, etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos sæculi solidata exspectat naufragium Judæorum et procellas hæreticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinæ, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi sæpe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte.
- j Issachar. HIERON. Quæst. Hebr. Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes. Accubans inter terminos, etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quærere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitæ patriam tendit.
- k Dan judicabit populum suum, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Alii per hæc verba putant prædici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictæ dulcedinis exercet cornua potestatis. Dan judicabit populum suum sicut unum de sceptris Isræl. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, et cadat ascensor ejus retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo, Domine. HIERON., ubi supra. Samson judex Isræl de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium.
- l Gad. HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. Gad accinctus præliabitur ante eum. ISID. Christus ante et retro præliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.
- m Nephthali. HIERON. Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est. Nephthali cervus emissus, etc. ISID. Apostoli enim et prædicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta sæculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est prædicant doctrinam Salvatoris.
- n Filius accrescens Joseph, etc. HIERON., ubi supra. Filius accrescens super fontem, etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Isræl.
- o Benjamin lupus rapax, etc. HIERON., ibid. Mane comedet prædam et ad vesperam dividet escam. Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute prædicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari I Cor. 9. Benjamin lupus rapax, etc. ISID. Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.
- p Omnes hi in tribubus, etc. Quæritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, æquali honore filios et hæredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria cœlestia præmia largitur. Non est enim ibi discretio an Judæus sit an Græcus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus æquale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Jœl. 2: Effundam de spiritu meo super omnem carnem.
- q Appositusque, etc. STRAB. Quærendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quæstio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. 12: Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem cœlestem, et ad frequentiam angelorum, etc.