Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
37
1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. 2 Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.*Joseph cum sedecim esset annorum, etc., AUG. in Q. super Genesin. Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum cœpit esse Joseph. Et erat cum filiis Balæ, etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, præ cæteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum cæteris fratribus ex Abrahæ stirpe progenitis prætulit. Unde amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. Et erat cum, etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhærentes per prædicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillæ Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent. 3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.Fecitque ei tunicam polymitam. HIER. Pro tunica varia Aquila interpretatus est, id est talarem, Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREG., hom. XXV in Evang. Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitæ justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitæ nos regit. Unde Moyses caudam hostiæ offerri præcepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus. 4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.Videntes autem fratres ejus, etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura. 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. 6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: 7 putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. 8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. 10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?§Num ego, etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur. 11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,**Cumque fratres illius, etc., in pascendis gregibus, usqueRenuntia mihi, etc. ISID. Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthæi decimo quinto: Non veni nisi ad oves quæ perierant domus Isræl. In Dothaim. Defectionem. In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Ruben. Prævidens hoc sermo propheticus, quem Ruben significat qui interpretatur visio filii, propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem. 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, 14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: 15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. 16 At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. 17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: 19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:††Nudaverunt eum, etc. ISID. Mystice. Et Judæi Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hædi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum. 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.‡‡Viderunt viatores Ismælitas. AUG. Quæritur quare Ismælitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse? 26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? 27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.§§Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph. 29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: 30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? 31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt: 32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. 33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.***Scissisque vestibus, etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum. 35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,†††Descendam ad filium meum. etc. Quæritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in pœnis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quædam loca secreta, et minus pœnalia ante passionem Domini fuisse, ad quæ etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphæam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Græce est coquus, et dicitur, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quæritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebræi emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem. 36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

<- GENESIS 36GENESIS 38 ->