Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
36
1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: 3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. 4 Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: 5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.*Abiit in alteram regionem. STRAB Quæri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore præreptæ benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant. 7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. 8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. 9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, 10 et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. 11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. 13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. 14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. 15 Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, 16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. 17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. 18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. 19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. 20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,Isti filii Seir, etc. HIERON. in Q. Hebr. tom. 3 Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horræorum, qui liberi interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horræis terram eorum hæreditaverunt. Filii Seir, etc. STRAB. Id est liberi qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumæi habitaverunt pro illis. 21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. 22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.Erat autem soror, etc. HIER. Hæc est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horræorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumæorum ex his vocabula imposita. 23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. 24 Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:§Iste est Ana. etc. STRAB. Quidam simpliciter aquas calidas hunc in deserto reperisse dicunt, quas vocamus thermas. Iste est Ana, etc. HIERON. Varia apud Hebræos de hoc capitulo disputantur, etc., usque ad ut muli contra naturam nascerentur. 25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. 26 Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. 27 Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. 28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. 29 Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,**Isti duces. De præcedentibus ait, qui de Seir; non de his quos incipit numerare, qui de Esau sunt. 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. 31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi:††Reges autem. Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismæl, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. Reges autem. Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom. AUG., Q. in Gen., t. 3 Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Husan. HIER. Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebræi asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est. 32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. 33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. 34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. 36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. 37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. 38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. 39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. 40 Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 43 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

<- GENESIS 35GENESIS 37 ->