Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
28
1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan:*Vocavit itaque Isaac, etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, etc., Græci habent: Fuge in Mesopotamiam, etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. Profectus vero. ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judæis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judææ regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseæ 2: Vocabo non plebem meam, etc. 2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. 4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo. 5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. 6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: 7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam: 8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus: 9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth. 10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.Igitur egressus Jacob, etc. GREG., lib. V Moral., c. 11, tom. 1 In itinere dormire, etc., usque ad quoniam suavis est Dominus. 11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.Tulit de lapidibus, etc. ISID. Dormitio Jacob in itinere, mors Christi in cruce. Lapis capiti suppositus, Christus est secundum humanitatem, quem Jacob unxit, ut Christus signaretur, enim Grece, unctus Latine. Caput autem Christus Deus. Lapis ergo capiti Jacob suppositus, signat humanitatem Christi conjunctam Deo assumenti. Caput enim viri Christus, caput Christi Deus I Cor. 11 12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,§Viditque in somnis, etc. GREG., Regist. l. 1, ep. 24 Jacob prædicatores signat qui non solum caput Ecclesiæ, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus præbens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes. Moraliter. In itinere dormire est in via hujus sæculi ab impedimento actionum sæcularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri. Gen. 3 Vidit in somnis, etc. ISID. Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistæ sunt et prædicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, factum ex muliere, factum sub lege, etc. In illa etiam scala a terra usque ad cœlum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14: Ego sum via, etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient. 13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.**Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. 14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ. 15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi. 16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.††Cumque evigilasset, etc. Quisquis post torporem inertiæ evigilaverit, et per exercitium boni operis vere exsurrexerit, in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni cœlestis intelliget. 17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.‡‡Surgens ergo, etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod erexit Jacob, lapidem quem capiti supposuerat in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triæ simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur. 19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.§§Appellavitque nomen urbis Bethel., etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, quam terribilis est locus iste, etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquæ vero scripturæ verbo ulam vel olam plenæ sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc. 20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, 22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.***Et lapis iste, vocabitur domus Dei, etc. Prophetia est domus Dei ibi futuræ, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.

<- GENESIS 27GENESIS 29 ->