26
1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.*Orta autem fame super terram, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo. 2 Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, 3 et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. 4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, 5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. 6 Mansit itaque Isaac in Geraris. 7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. 8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.†Cumque pertransissent, etc. ISID. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras prædicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes sæculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanæ infirmitati, ut possint sociari, et esse duo in carne una, jam in manifesto Christi et Ecclesiæ sacramentum prædicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt. Vidit eum jocantem, etc. AUG. Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiæ, etc., usque ad ut habitaret in nobis. 9 Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. 10 Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens: 11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. 12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.‡Seminavit autem Isaac in terra illa, etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem. 13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: 14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,§Ob hæc invidentes, etc. ISID. Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad ibimus. Puteos et obstruxerunt, etc. GREG. Moraliter. Sæpe cum verbis divinis intendimus, dæmonum insidias gravius toleramus; quæ menti nostræ terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimæ visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturæ alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinæ scientiæ aquam tollunt, unde psal. CXVIII: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini. 15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: 16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. 17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,**Et ille discedens, etc. HIERON. Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habent in Hebræo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: De torrente in via bibet. De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum. 18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.††Fodit alio puteos, etc. ISID. ex Greg. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque veræ intelligentiæ aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt. 19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. 20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.‡‡Adversus pastores, etc. HIERON. Aquila et Symmachus, adversum et contrarium, transtulerunt, sed in Hebræo habetur Satana; unde patet Satanam contrarium interpretari. 21 Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. 22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.§§Latitudo. In Hebræo Rehobot, latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: Ipse ædificavit Niniven et rabooth, id est, plateas ejus. Nunc dilatavit, etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit, prius tamen in Judæa notus, et in Isræl nominatus: postea in omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18, id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18. Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetæ apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum. 23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, 24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. 25 Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. 26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,***Ad quem locum, etc. HIERON. Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant. Pro Ochozath, pronubo, in Hebræo habetur collegium amicorum ejus, ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quæ cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius. Abimelech, et Ochozath, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est. 27 locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? 28 Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, 29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. 30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum 31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. 32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam.†††Ecce autem venerunt. HIER. Nescio quomodo in LXX et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum. Quæ enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret. 33 Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. 34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: 35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
<- GENESIS 25GENESIS 27 ->
- a Orta autem fame super terram, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quando hoc factum fuerit, quod Isaac abiit in Gerara, etc., usque ad ut intelligamus temporalia nec dari posse, nec prosperari debere, nisi ab uno Deo.
- b Cumque pertransissent, etc. ISID. A tempore Christi usque ad Constantini tempora non in conventu populorum, sed tanquam per latebras prædicabatur fides, in secreto congregabantur Christiani: tandem videntes Christiani principes sæculi per miracula Christi majestatem contemperatam humanæ infirmitati, ut possint sociari, et esse duo in carne una, jam in manifesto Christi et Ecclesiæ sacramentum prædicari permiserunt, et diu fuisse absconditum doluerunt. Vidit eum jocantem, etc. AUG. Quid sibi velit, in sacramento Christi et Ecclesiæ, etc., usque ad ut habitaret in nobis.
- c Seminavit autem Isaac in terra illa, etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.
- d Ob hæc invidentes, etc. ISID. Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad ibimus. Puteos et obstruxerunt, etc. GREG. Moraliter. Sæpe cum verbis divinis intendimus, dæmonum insidias gravius toleramus; quæ menti nostræ terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimæ visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturæ alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinæ scientiæ aquam tollunt, unde psal. CXVIII: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini.
- e Et ille discedens, etc. HIERON. Et abiit inde Isaac, et venit in Geraram vallem, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habent in Hebræo. Nunquam enim Isaac, postquam magnus factus est, habitare potuit in valle, sed in torrente. De quo scriptum est psal. CIX: De torrente in via bibet. De quo Elias in tempore famis bibit; sed quia non erat perfectus ut Christus, torrens ei aruit. Christus vero etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.
- f Fodit alio puteos, etc. ISID. ex Greg. Isaac apud alienigenam gentem puteos fodit: in quo monemur ut in hac peregrinatione cogitationum profunda penetremus, et quosque veræ intelligentiæ aqua redeat, inquisitionis manus ad exhaurienda cordis terrena non torpescat. Allophyli insidiantes puteos replent, quia immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, molestias tentationum cogitationibus ingerunt.
- g Adversus pastores, etc. HIERON. Aquila et Symmachus, adversum et contrarium, transtulerunt, sed in Hebræo habetur Satana; unde patet Satanam contrarium interpretari.
- h Latitudo. In Hebræo Rehobot, latitudines. Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est: Ipse ædificavit Niniven et rabooth, id est, plateas ejus. Nunc dilatavit, etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit, prius tamen in Judæa notus, et in Isræl nominatus: postea in omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18, id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos, et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti Matth. 18. Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetæ apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
- i Ad quem locum, etc. HIERON. Abimelech non semper pacem habet cum Isaac, etc., usque ad et alia plura sunt in quibus nobiscum philosophi dissident, vel concordant. Pro Ochozath, pronubo, in Hebræo habetur collegium amicorum ejus, ut tam hominem significet quam amicorum turbam, quæ cum rege venerat: in quibus fuit Phicol, princeps exercitus illius. Abimelech, et Ochozath, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Duo cum Abimelech venerunt: Ochozath, gener ejus, etc., usque ad sapientibus et insipientibus debitor est.
- j Ecce autem venerunt. HIER. Nescio quomodo in LXX et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum. Quæ enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret.