Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
20
1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris.*Profectus inde, etc. Cades, fons judicii; Sur, angustia; quibus figuratur patientia. 2 Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.Dixitque de Sara, etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara, etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque, etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata. 3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. 4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. 6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. 7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.Orabit pro te, etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam præbebunt. 8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. 9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. 10 Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? 11 Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: 12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.§Alias autem, etc. HIERON. Quoniam in Hebræo habetur vegam id est, etiam vere soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meæ, et sonat magis quod soror Abrahæ fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas. Filia patris. Alia translatio, apertius, a patre, et non ex matre; erat enim filia Aran fratris Abrahæ, soror Lot. 13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.**Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam, etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judæa, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. 12: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse frater meus, et soror, et mater. 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,††Tulit igitur. Allegorice Abraham significat Christum, Sara Ecclesiam. Abraham honoratur propter Saræ pulchritudinem, et Christus propter Ecclesiam; unde psal. LXVII: Mirabilis Deus in sanctis suis. Habebat Sara virum, sed latebat; habet Ecclesia Christum qui in sæculo non videtur, in cœlo receptus. 15 et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.‡‡Ubicunque tibi, etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quæ Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiæ dilataverunt. 16 Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.§§Mille argenteos, etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et prædicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicæ prædicationis doctrinam. 17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt:***Orante autem. Orante Filio Patrem, sanatur infecunditas mundanorum, et principum, et subditorum populorum. 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

<- GENESIS 19GENESIS 21 ->