10
1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.*Hæ sunt generationes, etc. Benedictus duobus filiis Nœ, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duæ generationes sunt ortæ: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. Sem ALC. Sem, ut æstimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Japheth. Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, cætera permanent. 2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.†Gomer. Hi sunt Galatæ, secundum Josephum, qui Latine Gallogræci dicuntur. Thubal. Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Chanaan. Hic obtinuit terram quam Judæi postea possederunt, ejectis Chananæis. 3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. 4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. 6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,‡Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod. Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli. Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens, vel gigas, secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram. 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.§Robustus venator. ALC. Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent. 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.**Babylon. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio. 11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.††Assur. Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui ædificavit Ninivem, quæ propter pœnitentiam pulchra appellatur. 12 Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. 13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,‡‡At vero Mesraim, etc. HIERON. Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutæi vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus, cæteræ sex gentes nobis ignotæ sunt, quia bello Æthiopico subversæ. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti. Ludim et Anamim. Laabim, Nephetuim, etc. Hæc omnia ignorantur, vel quia deletæ sunt gentes bello Æthiopico, vel quia ignoratur quæ nomina nunc habeant. 14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, 16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, 17 Hevæum, et Aracæum: Sinæum, 18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. 21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.§§De Sem. De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Heber. Qui tamen quintus a filio Nœ Sem. Utrum quia Hebræi dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebræos dici tanquam Heberæos, vel tanquam Abraæos, merito quæritur. 22 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.***Assur. Qui ædificavit Ninivem. 23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. 25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.†††Natique sunt Heber filii, etc. Heber, transitor, a quo Hebræi, id est, transitores. Veri Hebræi sunt, qui de præsentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hæ gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quæ vocatur Geria. 26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, 27 et Aduram, et Uzal, et Decla, 28 et Ebal, et Abimaël, Saba, 29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. 30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. 32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
<- GENESIS 9GENESIS 11 ->
- a Hæ sunt generationes, etc. Benedictus duobus filiis Nœ, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duæ generationes sunt ortæ: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. Sem ALC. Sem, ut æstimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Japheth. Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, cætera permanent.
- b Gomer. Hi sunt Galatæ, secundum Josephum, qui Latine Gallogræci dicuntur. Thubal. Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Chanaan. Hic obtinuit terram quam Judæi postea possederunt, ejectis Chananæis.
- c Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod. Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli. Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens, vel gigas, secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram.
- d Robustus venator. ALC. Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent.
- e Babylon. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.
- f Assur. Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui ædificavit Ninivem, quæ propter pœnitentiam pulchra appellatur.
- g At vero Mesraim, etc. HIERON. Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutæi vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus, cæteræ sex gentes nobis ignotæ sunt, quia bello Æthiopico subversæ. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti. Ludim et Anamim. Laabim, Nephetuim, etc. Hæc omnia ignorantur, vel quia deletæ sunt gentes bello Æthiopico, vel quia ignoratur quæ nomina nunc habeant.
- h De Sem. De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Heber. Qui tamen quintus a filio Nœ Sem. Utrum quia Hebræi dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebræos dici tanquam Heberæos, vel tanquam Abraæos, merito quæritur.
- i Assur. Qui ædificavit Ninivem.
- j Natique sunt Heber filii, etc. Heber, transitor, a quo Hebræi, id est, transitores. Veri Hebræi sunt, qui de præsentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hæ gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quæ vocatur Geria.