1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.*Si circumcidamini. Circumcisio et cætera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quæ cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda. 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.†Debitor est. Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quæ in lege scriptæ sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judæi, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.‡A gratia excidistis. Quæ ad hoc venit, ut cessante onere justificet; quod qui reducit, hanc perdit. 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.§Nos enim. Qui in lege confidit, amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide justitia, et spes, id est, externa beatitudo: et hoc facimus per spiritum, qui non potest falli aut fallere. Spem justitiæ. Id est, quam sperat justitia, scilicet vitam æternam, vel, quæ speratur ipsa justitia. Fides enim esuriens et sitiens justitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes justitiæ est Christus, ex quo speratur justitia ipsa. 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.**Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum. 7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?††Currebatis. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet. 8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.‡‡Confido. Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Conturbat. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Quicunque. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiæ principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiæ. Quocirca arbitrandum est hæc de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judæa venerat, vel ex Pharisæis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas æstimatus, ut portet judicium Ecclesiæ perturbatæ. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.§§Ego autem. Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem prædicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet. Quid adhuc persecutionem. HIER. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judæis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Scandalum crucis. Scandalum erat Judæis prædicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent. 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.***Utinam abscindantur. Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: Vos enim vocati estis a Deo in libertatem. 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.†††Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum. 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.‡‡‡Omnis enim lex. Nam et illa quæ ad bonos mores pertinent, et illa quæ in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. Diliges proximum. Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint præcepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetæ, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc præcepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? I Joan. 4. Cum igitur utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. Sicut teipsum. Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam Psal. 10.. 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.§§§Comeditis. Vel criminamini, id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini. Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita. 16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.*Dico autem in Christo, etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. Non perficietis, etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis. 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.†Caro enim concupiscit, etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiæ causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.‡Quod si Spiritu ducimini, etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. Non estis sub lege. Hoc commodum jam habetis, ideo hæc pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se præsumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Hæc lex timorem incutit, non amorem. 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.§Regnum non Dei consequentur. Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,**Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48.. 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.††Qui autem. Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: Qui autem, etc., carnem suam crucifixerunt, etc. Congruit nostræ devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et præceptis justitiæ, ut Christus in cruce clavis confixus fuit. 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.‡‡Si spiritu vivimus. Quod communiter supra dixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens, se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi dicat: Non dico vobis aliquid quod et facere ipse nolim. 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.§§Inanis gloriæ. Inanis gloriatio est velle vincere ubi præmium non est. Invidentes. Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiæ tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatæ mentis est armata.
<- GALATAS 4GALATAS 6 ->