Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:[a] 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.[b] 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,[c] 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.[d] 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?[e] 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.[f] 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.[g] 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.[h] 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea[i] 14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.[j] 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.[k] 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?[l] 17 Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.[m] 18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:[n] 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.[o] 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?[p] 22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.[q] 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar:[r] 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.[s] 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.[t] 27 Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.][u] 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.[v] 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.[w] 30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. 31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.[x]

<- GALATAS 3GALATAS 5 ->