31
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,*Beseleel, etc., qui interpretatur in umbra Dei. q. d. Dominus illuminatio mea et salus mea quem Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit. 3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,†Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus. 4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære, 5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. 6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,‡Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur. 7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, 8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, 9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris: 11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient. 12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.§Videte, etc. Frustra gloriantur Judæi de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futuræ, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in præsenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum. 14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. 15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. 16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum 17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit. 18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.**Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..
<- EXODUS 30EXODUS 32 ->
- a Beseleel, etc., qui interpretatur in umbra Dei. q. d. Dominus illuminatio mea et salus mea quem Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit.
- b Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.
- c Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
- d Videte, etc. Frustra gloriantur Judæi de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futuræ, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in præsenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.
- e Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..