Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
28
1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.*Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur. 2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.Faciesque vestem sanctam. ID., ibid. Vestes sanctæ Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem. 3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.Hæc autem. ID., ibid. Quomodo hæc singula facta sint, etc., usque ad præclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit. 5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. 6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.§Facient autem superhumerale. BED., lib. III de Tabernac., cap. 4. Quia in humeris onera portamus, etc., usque ad cum per abstinentiam caro fatigatur. Coccoque bis tincto et bysso retorta, opere polymito. ID., ibid. Coccus ignis specie refulget, etc., usque ad in suo habitu coccum demonstrans. 7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.**Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. ID., ibid. De hoc in sequentibus dicitur, etc., usque ad quam vitæ invisibilis præmia requirimus. 8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.††Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque. ID., ibid. Non in una parte aurum, etc., usque ad sacerdos debet esse nitidus. 9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël:‡‡Duos lapides, etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis. 10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos:§§Inclusos auro, etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi. 12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.***Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem. Quia sacerdos diligenter omni hora præcedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitæ a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimæ latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quæ sequantur proponat. 13 Facies et uncinos ex auro,†††Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohærentes quas inseres uncinis. ID., ibid. Uncini isti in supremis erant angulis, etc., usque ad per charitatem et bonam intentionem sunt nectenda. GREG., Past., part. 2, cap. 2, tom. 3. Præcipitur ut in pectore Aaron rationale judicii vittis ligantibus imprimatur, etc., usque ad non sine magno timore regantur subjecti. 14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. 15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.‡‡‡Rationale quoque judicii facies opere, etc. BED., ubi supra, cap. 5. Sicut in superhumerali operum perfectio, etc., usque ad congruant studiose cogitare. 16 Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.§§§Duplex. ID., ibid. Factum est rationale, etc., usque ad ut comprehendat bravium supernæ vocationis Dei. 17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:*Ponesque in eo. ID., ibid. Hæc positio diversarum gemmarum in rationali, etc., usque ad ut et illi membra summi sacerdotis mereantur effici. ID. Possumus in vario decore lapidum, etc., usque ad nihil illi prodest. 18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis: 19 in tertio ligurius, achates, et amethystus:Onychinus. ID. Recte autem duo lapides onychini, etc., usque ad ipse ad meliora proficiat. 20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21 Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,Facies in rationali, etc. ID. Ordo operis, etc., usque ad et a se invicem moverentur. ID., ibid. Superhumerale consummationem bonorum operum, etc., usque ad si non eum accelerans bonæ actionis uncinis contineat. ID. Quod superhumerale strictum erat balteo, etc., usque ad per virtutum operationem. 23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate: 24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. 26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. 27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, 28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.§Vitta hyacinthina, etc. ID., ibid. Vittæ hyacinthinæ quibus uterque sacerdotis habitus copulatur, ligaturæ sunt desiderii cœlestis, quæ annulis aureis innexæ superhumerale cum rationali stringunt, cum agnita luce perennis patriæ in illam gloriam suspiramus, et ut intrare mereamur concordi fide, et vita, et opere, et professione, in tabernaculo præsentis ecclesiæ servire studemus. 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.**Portabitque Aaron nomina filiorum Isræl in rationali judicii super, etc. Nomina filiorum Isræl Aaron super pectus memoriale coram Domino portat in æternum, quando præsul nunquam subditorum curam intermittit, sed vitam eorum consolando, increpando, exhortando, confortat, et tutandam Domino crebris orationibus satagit commendare. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 9. Sacerdos quando tabernaculum ingreditur, duodecim lapides in pectore portare jubetur sculptos nominibus filiorum Isræl: hic est redemptor noster, qui semetipsum pro nobis sacrificium offerens, dum fortes in exordio prædicatores habuit, duodecim lapides sub capite in prima sui corporis parte portavit. Oportet sacerdotem memoriam patrum ferre in pectore, maxime cum ministrat altari, ut in quo sacratius est ministerium, solertius se toto studio, tota industria mentis, exornet, et corporis, exempla sanctorum respiciens, ut eorum sedulus imitator aptum se divinis præsentet aspectibus. 30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.††Pones autem in rationali judicii, etc. BED., ubi supra. Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat. Pones autem in rationali, etc. AUG., Quæst. 117 in Exod. In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super. 31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,‡‡Facies et tunicam, etc. BED., ubi supra. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur: 32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.§§In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri, etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam prædicandi cœlestia præbet: hoc quod non solum in vitæ cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine cœperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, sicut fieri solet in extremis vestium partibus: sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremæ vestium partes, ultimæ sunt nostræ sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis Coloss. 3.. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1., recte subjungitur: Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ Exod. 28.. Facies et tunicam, etc. BEDA, ut supra. Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere. 33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,***Deorsum vero, etc. GREG., lib. I Regist., c. 29. Cum rector se ad loquendum præparat, etc., usque ad unitatem fidei cauta observatione teneatis. BEDA, ut supra. Deorsum ad pedes tunicæ fiunt, etc., usque ad discreto sermonis sonitu produnt. ID. Possumus in duodenario gemmarum rationalis intelligere, etc., usque ad De eodem anno et David dicit: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. ID. Vel sicut supra dictum est, etc., usque ad in variarum splendore virtutum. 34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. 35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.†††Ut audiatur, etc. GREG., ubi supra. Sacerdos ingrediens vel regrediens, etc., usque ad ipsa quoque opera sacerdotis clament. BED., ubi supra. Quod si Josephi verbis intendere volumus, etc., usque ad quadrati orbis partibus prædicaretur. 36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.‡‡‡Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere. 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,§§§Ligabisque eam. Ligatur lamina, quæ sanctum Domini continet, vitta hyacinthina cum tiara pontificis, cum spe cœlestium præmiorum, quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius sacramenta nostræ redemptionis, vel imaginem ac similitudinem conditoris ac redemptoris nostri intemeratam servamus, quo nullum aliud esse salutis iter cognovimus. De tiara suo loco dicetur. 38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.*Portabitque Aaron. Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quæ obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Isræl: cum pro fructibus dignæ pœnitentiæ, id est eleemosynis, cæterisque operibus justitiæ, quæ faciunt pœnitentes, a reatu scelerum absolvit. Hæc quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, prædicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est præditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc. Erit autem lamina, etc. BED., ubi supra, cap. 8. Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant. 39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.Stringesque tunicam. ID., ibid. Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: Et tiaram byssinam facies, etc. BED., ibid. Qualiter hæc facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum. Et tiaram, etc. ID., ibid. Tiara quæ cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret. ID. De factura baltei, etc., usque ad et cætera indumenta, cum dicitur: 40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. Tunicas parabis, etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur. 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.§Vestiesque his, etc. ID., ibid., cap. 9. Omnibus his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed distincte, ut ipse quidem omnibus his uteretur; filii autem ultimis tribus, quæ eis proprie ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. ID. Feminalia quæ ad operiendam corporis vel carnis turpitudinem fiunt, etc., usque ad feminalibus, scilicet linea stricta, cingulo, et tiara. 42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora: 43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

<- EXODUS 27EXODUS 29 ->