20
1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos: 2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.*Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine. 3 Non habebis deos alienos coram me.†Non habebis deos alienos, etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me; et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me, etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me. Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra. In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos, et Deus Deo locutus est, etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes, etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt, inquit, tibi dii alii præter me: quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5.. 4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.‡Non facies, etc. ORIG. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: Si quidem sunt dii multi, et domini multi, etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo; de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus spiritualia nequitiæ in cœlestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in cœlo Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Væ duplici animo Eccli. 2.. Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede? III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum, etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii præter me. 5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:§Non adorabis, etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus, etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se, etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram; hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum? etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere, etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te, etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te Jer. 6.. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. Visitans iniquitatem, etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo; ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Quid venisti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: Visitabo in virga iniquitates eorum, etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis. Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus ait II Cor. 3.: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quæ sentiant scilicet et intelligant. 6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea. 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. 8 Memento ut diem sabbati sanctifices. 9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. 11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. 12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.**Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori. 13 Non occides.††Non occides, etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet. 14 Non mœchaberis.‡‡Non mœchaberis. ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui? In eo enim quod dictum est, non mœchaberis, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi. 15 Non furtum facies.§§Non furtum facies, etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.***Non loqueris contra proximum, etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi. 17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. 18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,†††Cunctus autem populus videbat voces, etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere. 19 dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.‡‡‡Loquere tu nobis, etc. AUG., quæst. 73. Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet. 20 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.§§§Nolite timere, etc. AUG., quæst. 74. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne pœnas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis. 21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.*Stetitque populus, etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos, etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum. 22 Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. 23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. 24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.†Altare de terra, etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus. 25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.‡De sectis lapidibus. ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
<- EXODUS 19EXODUS 21 ->
- a Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.
- b Non habebis deos alienos, etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me; et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me, etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me. Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra. In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos, et Deus Deo locutus est, etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes, etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt, inquit, tibi dii alii præter me: quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5..
- c Non facies, etc. ORIG. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: Si quidem sunt dii multi, et domini multi, etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo; de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus spiritualia nequitiæ in cœlestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in cœlo Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Væ duplici animo Eccli. 2.. Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede? III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum, etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii præter me.
- d Non adorabis, etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores. Ego sum Dominus, etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus. ORIG., ubi supra. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viri Eph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum dæmonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiæ et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde, adducit secum alios septem spiritus nequiores se, etc. Luc. 11. Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quæ dæmonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quærere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50: Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram; hæc qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde pœnitentem suscipiat. Unde: Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum? etc. Et alibi: Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere, etc. Jer. 3. Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhærere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud: Propterea discedit zelus meus a te, etc. Ezech. 16. Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit: Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a te Jer. 6.. Flagellat enim omnem filium quem recipit Hebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur. Visitans iniquitatem, etc. ORIG. Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt hæretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8: Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3, Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo; ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judæ, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisæos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc sæculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. unde Matth. 8.: Quid venisti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur. Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat Ezech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in præsenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in præsenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in pœna socii non efficiantur. Unde psalmo 88: Visitabo in virga iniquitates eorum, etc., misericordiam autem meam non auferam ab eis. Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, etc. Sciamus ergo nos in præsenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde: Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. ID. In hoc sermone solent nos hæretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem hæc dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiæ videatur convenire si alio peccante alius puniatur. ISID. Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis scribuntur tabulæ, quibus populus Dei regatur et dæmones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt præcepta duo dilectionis Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. In una enim tria præcepta, quæ ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quæ ad societatem proximi. Lapideæ vero fuerunt tabulæ, quia cor Judæorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36: Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Et Apostolus ait II Cor. 3.: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quæ sentiant scilicet et intelligant.
- e Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.
- f Non occides, etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.
- g Non mœchaberis. ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui? In eo enim quod dictum est, non mœchaberis, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
- h Non furtum facies, etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.
- i Non loqueris contra proximum, etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.
- j Cunctus autem populus videbat voces, etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.
- k Loquere tu nobis, etc. AUG., quæst. 73. Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.
- l Nolite timere, etc. AUG., quæst. 74. Sic illi cohibendi erant a peccatis, timendo scilicet ne pœnas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam, et tentabantur a Domino, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent qualescunque essent, quem non latebat, sed ut inter se et sibimetipsis.
- m Stetitque populus, etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos, etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.
- n Altare de terra, etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus.
- o De sectis lapidibus. ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis