Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ.*Egressus est, etc. RAB. in Exod., tom. 2. Hinc Josephus ait: Metuens autem Amram ne captus regiæ iræ succumberet, etc., usque ad sive educere, ut est Moses de flumine eductus. Alleg. Parentes Mosi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat ID., ibid., usque ad ipsa quoque docetur erubescere idola colere. Vir de domo, etc. DIOD. Non sine œconomia pater Moseos prætermittitur: nam et Christus, cujus typum gerebat Moses, sine patre est. 2 Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.Et videns, etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quæ videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judæus, dicens: Nunquid me occidere tu vis? et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam Psal. 44.. Hæc est ergo quæ exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quæ contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiæ suscepit, et miserta est infantis; hæc veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judæorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiæ aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litteræ, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Ego in non gentem in æmulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litteræ velut tegmen obscurum; quæ parva ejus sunt et lactantia comedamus; quæ perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiæ. 3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, 4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei. 5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam 6 aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebræorum est hic.Cernensque in ea parvulum, etc. THEOD. Mystice. Hoc illi potissimum circumcisio prodere potuit, nondum enim Ægyptii tale mysterium admiserant, licet succedente tempore ad Hebræorum imitationem circumcisionis legem observaverint. Unde Jeremias: Considerabo omnes præputium circumsecantes, Ægyptios et filios Edom. Jer. 9.. ISID. Moses, id est Christus, ad flumen lavacri et aquam baptismi a fidelibus invenitur, etc., usque ad et eum religiosa observatione suscipientes tuentur. 7 Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum? 8 Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam. 9 Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis.§Adultumque tradidit, etc. RAB. Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Ægyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo dæmonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectæ esset ætatis, missus est a Pharaone contra Æthiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Ægyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Æthiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Æthiopissam uxorem. 10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum. 11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo.**Cumque circumspexisset huc atque illuc. Aug. Quæst. in Exod. De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus quod Scriptura eo loco tacet hoc audere potuisse. ISID. Allegorice. Moses, id est Christus, Ægyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra ædificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui ædificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam ædificat. 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum?††Et egressus die altero, etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui prædicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. 9: Tu discipulus illius sis, nos discipuli Mosi. 14 Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?‡‡Timuit Moses, etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit. 15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. 16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. 17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. 18 Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito? 19 Responderunt: Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. 20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem. 21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem: 22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.§§Quæ peperit, etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quæ munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: Una est columba mea; quæ gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adjutorium: advenæ enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent. 23 Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.***Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. 25 Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.

<- EXODUS 1EXODUS 3 ->