10
1 Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo:*Ego enim induravi cor ejus, etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus. Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur. 2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus. 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:†Ecce ego inducam cras locustam, etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam. ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi. 5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. 7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus? 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt? 9 Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri. 10 Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. 13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.‡Et extendit Moses virgam. RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant. 14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. 15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto. 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. 18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. 19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.§Non remansit ne una quidem, etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt. 20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël. 21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.**Extende manum, etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat. 22 Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. 24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.††Oves tantum, etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Græcus habet, præter oves et boves relinquite, et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, relinquite; et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite præter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum præceptum: Non concupisces uxorem proximi tui: nona plaga, densæ tenebræ. Est enim quædam mœchia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densæ sunt tenebræ; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere cæcatur furore horribili. 25 Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. 26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris. 29 Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.
<- EXODUS 9EXODUS 11 ->
- a Ego enim induravi cor ejus, etc. AUG., quæst. 36 in Exod. Hæc non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, ingravavi cor ejus. Plagæ Ægyptiorum eruditio est filiorum Isræl, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagæ quibus Ægyptus per Isrælitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hæc in figura nostri facta sunt. Christianus et Isræliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Ægyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Ægyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversæ ibi plagæ Ægyptiorum, diversæ hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranæ in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculæ sævissimæ, quæ media æstate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judæos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Præterea multæ urbes iisdem temporibus corruerunt terræ motu. Ibi quarta plaga, muscæ caninæ, alumnæ putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicæ, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutæ sunt. Ibi sexta plaga, vesicæ turgentes ulceraque manantia: hic plaga quæ post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi cædem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in ære grando, quæ hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatæ undique locustæ: hic excitatæ undique gentes Romanum orbem cædibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebræ tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quæ primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque hæc omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Ægyptiorum vasa pretiosa Hebræis tradita sunt: hic Ecclesiæ Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Ægyptiis post decem plagas dimissos Hebræos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis æterni submergentur.
- b Ecce ego inducam cras locustam, etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam. ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.
- c Et extendit Moses virgam. RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.
- d Non remansit ne una quidem, etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.
- e Extende manum, etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.
- f Oves tantum, etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Græcus habet, præter oves et boves relinquite, et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, relinquite; et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite præter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum præceptum: Non concupisces uxorem proximi tui: nona plaga, densæ tenebræ. Est enim quædam mœchia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densæ sunt tenebræ; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere cæcatur furore horribili.