Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,[a] 2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:[b] 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,[c] 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,[d] 6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:[e] 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.[f] 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,[g] 9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit:[h] 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,[i] 11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:[j] 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. 14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,[k] 15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,[l] 16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,[m] 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:[n] 19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.[o] 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:[p] 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

<- EPHESIOS 2EPHESIOS 4 ->