Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.*Melius est nomen bonum. HIER. Memoria bonorum operum, quæ delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet. Et dies. Hoc est, Melius est miseræ vitæ tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad hæc nasci et sustinere. 3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. 4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.Melior est ira, contra peccatum suum vel alienum, quia corrigis, non quia ultionem cupis Prov. 27.. 5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. 6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi;Melius est a sapiente. Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula. Verba adulantis magis insensata ad spinas, id est, sæculi curas moventia, quæ ducunt ad gehennæ incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit. 7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. 8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. 9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.§Melior est finis. Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit. Melior est consummata justitia, quam inchoata, et orationis epilogi quam exordia; hic certamen, ibi victoria. Arrogante. Huic arroganti contrarius est, qui in Evangelio pauper spiritu legitur Matth. 5.. 10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. 11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.**Quid putas? Aliter: Sic debes vivere, ut semper præsentes dies sint tibi meliores, quam præteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum cœperis decrescere, dicatur: Currebatis bene, quis vos impedivit non obedire veritati? Gal. 5. 12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. 13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. 14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.††Considera opera Dei. Quam magna, quam mirabilia; alium gratuita pietate elegit, alium justo judicio despicit, unde, Jacob dilexi, Esau odio habui Mal. 1.. Et, Universæ viæ Domini misericordia et veritas. 15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.‡‡Malam diem HIER. judicii, quæ mala videtur malis, unde, Dies illa dies iræ, etc. Vel, bona et mala, id est prospera et adversa, prout juste evenerint, sustine viriliter. Omnia enim juste, quamvis occulte, et hoc est non inveniat, etc. 16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. 17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. 18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.§§Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos, quasi, Noli impœnitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron. 19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.***Nihil negligit. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel, in prosperis et in adversis providet. 20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;†††Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus. 21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. 22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;‡‡‡Sed et cunctis. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere, ne cum ipse idem faciat, sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit, semper curiosus et iratus erit, quia nec servorum linguas compescere valebit. 23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. 24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, 25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?] 26 [Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: 27 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.§§§Venatorum, dæmonum, qui venantur animas nostras, quorum mulieres retia, et sagenæ hæretici. 28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,*Ecce hoc. Hoc inveni, etc., usque ad facilior ad casum est mulier. Ut invenirem rationem. Quamcunque rem vel discretionem inter homines et eorum mores: quis perfecte bonus nisi solus Christus? 29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.Virum. Christum, qui caput est omnium bonorum, quod figuratur per millenarium qui perfectus numerus. 30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?]Solummodo hoc. HIER. Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare, et Deum ejus auctorem accusare, vigilanter adjecit, Solummodo, etc. Quasi dicat: Homo quidem bonus factus est, sed libero arbitrio derelictus, sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis. Quis talis ut sapiens, etc. ID. Dixit superius vix bonum hominem inveniri, cum a Deo homines sint boni facti. Nunc quæ bona eis dederit tanquam gratulabundus enumerat, sapientiam, rationem, arcana cognoscere.

<- ECCLESIASTES 6ECCLESIASTES 8 ->