Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.*Ne temere, Deus. Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in cœlo, et tu in terra. 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus. 3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:Cum votum voveris. HIER. Melius est non promittere, etc., usque ad, vapulabit multis plagis. 4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.§Multoque. Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum. 5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.**Ne dederis os tuum. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tuæ peccare, tanquam reflectens culpam in auctorem. Coram angelo. Qui astat unicuique, et omnia Deo nuntiat: ne putes omnia latere Deum. 6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.]††Ubi multa sunt. Quasi, Ne dederis os tuum, etc., quia hæc vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quæ sunt falsa; sic et excusatio tua. 7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;‡‡Si videris calumnias. Ac si dicat: Ne dicas coram angelo, non est Providentia: quod est contra eos qui omnia casibus agi putant, et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum, etc. 8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.§§Universæ terræ, etc. Deus patiens et redditor, qui dicit, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. 10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? 11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]***Dulcis est somnus. HIER. Divitem avarum, etc., usque ad quoniam ipsi Deum videbunt. 12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.†††Est et alia infirmitas. Possumus hæc de philosophis, etc., usque ad cum scriptum sit: Perdam sapientiam sapientium, etc. 13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. 14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. 15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? 16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.] 17 [Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.‡‡‡Hoc itaque mihi visum est bonum, etc. Melius dicit esse, etc., usque ad quam inspirat Dei gratia in adjuvando bona opera. 18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. 19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]

<- ECCLESIASTES 4ECCLESIASTES 6 ->