Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,*Verti me ad alia. Plenius hunc locum David in psalmo LXXII, et Jeremias in suo volumine prosequuntur. 2 et laudavi magis mortuos quam viventes;Et laudavi. HIER. Alii hunc locum ita intelligunt, etc., usque ad et tandiu eas esse beatas quandiu perfruantur choro angelico. 3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.Et feliciorem. Quia nec vidit hæc mala, nec expertus est: nec secundum errorem eorum qui putant animas esse, antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere: unde, Melius illi erat si natus non fuisset homo ille, etc. Matth. 14.. 4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. 5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: 6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. 7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. 8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.] 9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ.§Melius est. ID. Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitæ æternæ accipere non valemus. 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? 12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur. 13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.**Melior est puer. ID., usque ad finem cap. 14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur. 15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. 16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.] 17 [Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.]

<- ECCLESIASTES 3ECCLESIASTES 5 ->