Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.*Dixi ergo. HIER. Postquam in multitudine sapientiæ, etc., usque ad tunc non vanitas erit, sed veritas. 2 Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?Risum reputavi errorem. ID. Ubi nos dicimus, etc., usque ad læta sibi et prospera promittunt. 3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.Cogitavi in corde. ID. Ebrietas, etc., usque ad quid vitandum. 4 Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas;§Plantavi vineas. In domo divitis, etc., usque ad sine qua cætera ligna siccabuntur. 5 feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus; 6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium.**Et exstruxi mihi piscinas, etc., usque ad et serotinam exspectat de cœlo pluviam. 7 Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;††Possedi servos: timore servientes, et spiritualia desiderantes, nec timentes. Vernaculos eos dicimus, qui sunt quidem de Ecclesia, et prædictos servos et ancillas antecedunt; nec tamen liberi sunt. Vernaculi dicuntur filii servorum, qui in domo domini sui nati sunt. Armenta quoque et magnos. Hi sunt, qui absque ratione et scientia Scripturarum laborant quidem in Ecclesia, sed nondum ad hominem perveniunt, id est ad imaginem Dei. HIER. Et quidem possessio armenti. Nota quod, etc., usque ad vel vernaculi. 8 coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;‡‡Substantias regum. ID. Dogmata philosophorum, etc., usque ad et prudentias prudentium reprobat. Feci mihi cantores. Cantor, etc., usque ad, Cantores et cantatrices, uterque sexus me oblectaret. Delicias filiorum hominum. Sapientiam scilicet, quæ, sicut paradisus, poma habet varia et multiplices voluptates. De qua Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui Psal. 36.. Et, Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35.. 9 et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.§§Qui ante me fuerunt in Jerusalem. Ad litteram: Non est magna laus. Ante Salomonem enim regnaverunt Saul, cujus tempore regnum cœpit, et David, sub quo satis parvum erat regnum. Perseveravit. Alii, stetit, id est, ei in carne posito sapientia permansit, non proficiens per momenta, sicut in nobis, sed in plenitudine stans. 10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.***Et omnia quæ. Sed quanto studio ista crescebant, tanto sapientia deerat, quia per omnia desideria rapiebat, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si libidini servirem; sed tandem in me reversus, vidi omnia vana esse. 11 Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.]†††Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat. 12 [Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) 13 Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.‡‡‡Et vidi quia tantum. Cum hoc cogitarem, quod sapiens, lux, stultus, tenebræ: illius oculi in cœlo, hujus, in terra, repente mihi surrepsit, quare communi morte pereant, communi miseria deprimuntur, et hujusmodi. 14 Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. 15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. 16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. 17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.] 18 [Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me,§§§Rursus detestatus. HIER. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur, etc., usque ad sapientia enim non est terrenas divitias congregare. Habiturus. Hoc ipsi Salomoni contigit, qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus filium nec dignum quidem hæreditate patris, si stultus sit. 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? 20 Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. 21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.*Nam cum alius. ID. Supra de incerto hærede, etc., usque ad ex ratione. 22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? 23 Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? 24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.Nonne melius. ID. Postquam omnia pertractavi, etc., usque ad quantum sufficit? 25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? 26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.]Homini bono. ID. Corrigenti mores suos, etc., usque ad et spiritus præsumptione composita esse.

<- ECCLESIASTES 1ECCLESIASTES 3 ->