Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
10
1 [Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. 2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. 3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.]*Locum. Stationem fidei retine, ne vincaris: et ne perficias si jam male cogitaveris. Qui fodit. Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam quam fecit. 5 [Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: 6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. 7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. 8 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. 9 Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. 10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. 11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.Si mordeat. HIER. Quasi, sicut serpens occulte mordens venenum infundit, sic et qui detrahit. Vel, serpens, id est diabolus, mordet in silentio, quando qui, diabolo suadente, peccavit, non vult confiteri. 12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum; 13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. 14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? 15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.] 16 [Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. 17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. 18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. 19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia.In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes. Prædicant, magis ut alliciant quam ut proficiant. Pecuniæ obediunt omnia, etc. Et sacerdotes in mercede docebant. 20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.]§In cogitatione tua, etc. Simpliciter monet, ne vel ira vel levitate majoribus maledicamus, quia sæpe eis, etiam cum non timebamus, quæ diximus, nuntiantur, etiam si in cubili.

<- ECCLESIASTES 9ECCLESIASTES 11 ->