Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

INCIPIT LIBER ECCLESIASTES

1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.[a] 2 [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.[b] 3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?][c] 4 [Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.[d] 5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,[e] 6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.[f] 7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.[g] 8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.[h] 9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.[i] 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.[j] 11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.][k] 12 [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem; 13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.[l] 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.[m] 15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.[n] 16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:[o] 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.]

ECCLESIASTES 2 ->