1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te:*Gentes multas. Septem gentes sunt septem principalia vitia, quæ per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed, cum deleverit gentes multas coram te. Numerosior enim est, quam Isræl, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, hæreses, jactantia, et præsumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Hæc cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hæ pestes robustiores sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quæ summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Isrælis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiæ, salutaris lætitia; acediæ locum incolat fortitudo; locum superbiæ, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Isræl, id est, animæ Deum videntes. Cum vero Abrahæ de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judæorum, errore hæreticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Ægypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur. Hætheum et Gergezæum, etc. HIERON. de Nom. Hebr., tom. 3. Hethæum, etc., usque ad id est, calcatum sive præsepe eorum. Septem gentes. Abrahæ permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Isræl transirent ad Jordanem, jam tres deletæ erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horræos; Cappadocesve partem Hevæorum. Et robustiores. Spiritales nequitiæ subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum. 2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum, 3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo: 4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito. 5 Quin potius hæc facietis eis: aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite: 6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: 8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti. 9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes: 10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. 11 Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias. 12 Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis: 13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi. 14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.†Sterilis. Quædam steriles apud Judæos fuerunt, sed adeo paucæ, ut ad comparationem fecundarum viderentur nullæ. 15 Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. 16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. 17 Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego: quomodo potero delere eas? 18 noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, 19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. 20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.‡Insuper et crabrones, etc. Non legitur alicubi in historia, quod crabrones vel vespas in hostes eorum Deus præmiserit. Sed per animalia aculeata timoris compunctiones designat, quibus hostes territos fugabat. 21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: 22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.§Non poteris, etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quæ difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est Gen. 19.. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. Matth. 12.. RAB., GREG. Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quæ habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthæos; et Chananæos diu reservavit, ut in eis erudiretur Isræl habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quærit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant. 23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos, donec penitus deleantur. 24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. 25 Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui: 26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.**Anathema, id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.
<- DEUTERONOMII 6DEUTERONOMII 8 ->