Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.*Audi, Isræl, etc. AUG., quæst. 9 in Deut. An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere? 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. 3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus. 4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.Facie ad faciem, etc. AUG. Paulo ante admonere curavit, etc., usque ad quamvis aliqui hoc speraverint. 5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait:Inter vos et Deum. ID., quæst. 10. Tanquam Dominus esset in loco, etc., usque ad audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis. 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. 9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me:§Reddens iniquitatem, etc. ISID. Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat. His qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, etc. His scilicet, qui hæreditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: Filius non portabit iniquitatem, etc. Ezech. 18.. 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea. 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.**Non usurpabis nomen Domini Dei frustra, etc. Primum mandatum ad Patrem pertinet quod dicitur in sequentibus: Audi, Isræl, Dominus Deus tuus unus est Deut. 6.; ut hoc scilicet audiens, unum Deum Patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad Filium, de quo hic dicitur: Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, non æstimes creaturam esse Dei Filium. Omnis enim creatura subjecta est vanitati, sed credas eum æqualem Patri, Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad Spiritum, cujus dono requies æterna promittitur: quia enim Spiritus sanctus dicitur septiformis, ideo septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur, nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad Spiritum: tum propter sanctificationis nomen; tum propter æternam requiem, ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim sic: Memento ut diem sabbati sanctifices: sex diebus operaberis, etc. In opere sex dierum, etc., videtur sex millium annorum operatio signari, in septimo tempus æternæ quietis, in quo post bona opera quies æterna promittitur. Quidquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus. 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. 15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati. 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.††Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi. Post tria præcepta succedunt septem quæ ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: Honora patrem tuum, etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita hæc ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Non mæchaberis. Id est præter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides. Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: Non furtum facies. In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Non falsum testimonium dices. Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis regitur populus Dei, et dæmones occiduntur. 17 Non occides, 18 neque mœchaberis, 19 furtumque non facies: 20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt. 22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.‡‡In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile. 23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis: 24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. 25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. 26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere? 27 Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. 28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. 29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?§§Quis det talem eos habere mentem? Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu. 30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem. 32 Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram: 33 sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.

<- DEUTERONOMII 4DEUTERONOMII 6 ->