28
1 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra.*Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia. 2 Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris. 3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. 4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.†Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo. 5 Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ.‡Benedictæ reliquiæ. Bonæ intentionis præmium, etsi voluntas non habeat effectum, quia pax hominibus bonæ voluntatis, etc. Luc. 2. 6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.§Ingrediens. Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat. 7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.**In conspectu tuo. Ut gaudeas: Lætabitur justus cum viderit vindictam Psal. 57.. 8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis.††Benedicetque. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum. Cœlum. Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, Cœli enarrant gloriam Dei: quos Dominus aperit, cum per eos doctrinæ abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum. Fænerabis. Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur. Fænerabis gentibus. Fœnerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec fœnus accipit, quia non præsentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute præeminet universis. Unde, constituet te Dominus in caput, etc. 9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. 10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. 11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi. 12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies. 13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris, 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.‡‡Non æctinaveris. AUG., quæst., 48. LXX: Non præteribis ab omnibus verbis, etc., usque ad nec propter ista colendi sunt. 15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.§§Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem. 16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. 17 Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ. 18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. 19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. 20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. 21 Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam. 22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.***Percutiat te Dominus. AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Et ære corrupto. Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per ærem exprimitur, quia æris spiramine humanum corpus vivificatur. 23 Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea.†††Sit cœlum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur. 24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.‡‡‡Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem: quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili. 25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ,§§§Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91.. 26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat. 27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas.*Percutiat te Dominus ulcere Ægypti. Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicæ, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Hæc in præsenti congrua pœna peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in æternis cruciatibus sustinebunt. Percutiat te Dominus. Hæretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cæcitate involuti, amentiam suam exercentes catholicæ fidei contradicunt. Ideo Ecclesiæ calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et cæci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant. 28 Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis, 29 et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.†Et palpes. Tenebræ factæ sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebræ erant in cordibus Judæorum. Non dirigas: nec Christo prædicante crediderunt, nec per pœnitentiam dirigi voluerunt. 30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.‡Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum. 31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet. 32 Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. 33 Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,§Fructus terræ tuæ. Tota cæremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hæc abundantia fruitur, Judæi egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: Servi mei comedent, et vos esurietis Isai. 65.. 34 et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui. 35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.**In genibus et in suris. Fortitudinem, scilicet et statibilitatem auferat. Vel in genibus percutiatur, cujus novissima opera damnantur. A planta pedis. Sicut ab initio pravæ voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas Isai. 1.. Hoc in ultima captivitate completum est. 36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.††Ducetque te. Hæretici vel mali catholici, qui contemnunt præcepta Dei, a dæmonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus. Et regem. Osee regem Samariæ Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit. 37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. 38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia.‡‡Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem. 39 Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus. 40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt. 41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem. 42 Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet. 43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.§§Advena. Aperte significatur abjectio Judæorum et electio gentium, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, et alibi: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. RAB. in Deut., tom. 2. Advena qui tecum versatur, etc. Creator omnium per incarnationis suæ mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti pollutum duxerit. 44 Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. 45 Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi. 46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum: 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam. 48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. 49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis: 50 gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli, 51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat, 52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus: 53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus. 54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo, 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. 56 Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, 57 et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. 58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum: 59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas: 60 et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi. 61 Insuper et universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat: 62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. 63 Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. 64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus. 65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore: 66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ.***Et erit vita. Nihil pejus inter maledicta, quæ Judæis merito superbiæ acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed prædicuntur. Potuit autem sic sonare Judæis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitæ tuæ, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto. 67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis. 68 Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
<- DEUTERONOMII 27DEUTERONOMII 29 ->
- a Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.
- b Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.
- c Benedictæ reliquiæ. Bonæ intentionis præmium, etsi voluntas non habeat effectum, quia pax hominibus bonæ voluntatis, etc. Luc. 2.
- d Ingrediens. Ingreditur ille per ostium, qui per fidem catholicam quam juxta voluntatem Dei intus meditatur et tractat: egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.
- e In conspectu tuo. Ut gaudeas: Lætabitur justus cum viderit vindictam Psal. 57..
- f Benedicetque. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum. Cœlum. Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, Cœli enarrant gloriam Dei: quos Dominus aperit, cum per eos doctrinæ abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum. Fænerabis. Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur. Fænerabis gentibus. Fœnerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec fœnus accipit, quia non præsentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute præeminet universis. Unde, constituet te Dominus in caput, etc.
- g Non æctinaveris. AUG., quæst., 48. LXX: Non præteribis ab omnibus verbis, etc., usque ad nec propter ista colendi sunt.
- h Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
- i Percutiat te Dominus. AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Et ære corrupto. Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per ærem exprimitur, quia æris spiramine humanum corpus vivificatur.
- j Sit cœlum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.
- k Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem: quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili.
- l Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
- m Percutiat te Dominus ulcere Ægypti. Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicæ, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Hæc in præsenti congrua pœna peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in æternis cruciatibus sustinebunt. Percutiat te Dominus. Hæretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cæcitate involuti, amentiam suam exercentes catholicæ fidei contradicunt. Ideo Ecclesiæ calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et cæci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant.
- n Et palpes. Tenebræ factæ sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebræ erant in cordibus Judæorum. Non dirigas: nec Christo prædicante crediderunt, nec per pœnitentiam dirigi voluerunt.
- o Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.
- p Fructus terræ tuæ. Tota cæremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hæc abundantia fruitur, Judæi egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: Servi mei comedent, et vos esurietis Isai. 65..
- q In genibus et in suris. Fortitudinem, scilicet et statibilitatem auferat. Vel in genibus percutiatur, cujus novissima opera damnantur. A planta pedis. Sicut ab initio pravæ voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas Isai. 1.. Hoc in ultima captivitate completum est.
- r Ducetque te. Hæretici vel mali catholici, qui contemnunt præcepta Dei, a dæmonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus. Et regem. Osee regem Samariæ Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit.
- s Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.
- t Advena. Aperte significatur abjectio Judæorum et electio gentium, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, et alibi: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. RAB. in Deut., tom. 2. Advena qui tecum versatur, etc. Creator omnium per incarnationis suæ mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti pollutum duxerit.
- u Et erit vita. Nihil pejus inter maledicta, quæ Judæis merito superbiæ acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed prædicuntur. Potuit autem sic sonare Judæis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitæ tuæ, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.