25
1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis.*Si fuerit causa. AUG., quæst. 45. LXX: Si autem fuerit altercatio inter homines, etc., usque ad sic et peccata quæ non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quædam sunt digna morte, quædam verbere. 2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.†Quadragenarium. Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: præcepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum præcepta ordinari, et omnia præcepta in decalogo vult intelligi. ISID. In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur. 4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.‡Os bovis triturantis. ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. Vult ergo Scriptura præstari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria. 5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui:§Quando. AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam. 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. 8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere: 9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui.**Calceamentum. De quo dicitur: Catceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. De pede, id est mercede prædicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis præcedentium patrum muniti gressus prædicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest. 10 Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati. 11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus:††Et unus contra alterum. Catholicus hæreticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur. Miseritque. Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare. Verenda. Infirmiora membra Ecclesiæ, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere. 12 abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia. 13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus:‡‡Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20.. 14 nec erit in domo tua modius major, et minor. 15 Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. 16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam. 17 Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto:§§Memento quæ. Tradunt Hebræi quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt dæmones qui nobis per baptismum de spiritali Ægypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitæ lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur. 18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum. 19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris.
<- DEUTERONOMII 24DEUTERONOMII 26 ->
- a Si fuerit causa. AUG., quæst. 45. LXX: Si autem fuerit altercatio inter homines, etc., usque ad sic et peccata quæ non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quædam sunt digna morte, quædam verbere.
- b Quadragenarium. Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: præcepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum præcepta ordinari, et omnia præcepta in decalogo vult intelligi. ISID. In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur.
- c Os bovis triturantis. ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. Vult ergo Scriptura præstari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.
- d Quando. AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.
- e Calceamentum. De quo dicitur: Catceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. De pede, id est mercede prædicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis præcedentium patrum muniti gressus prædicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.
- f Et unus contra alterum. Catholicus hæreticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur. Miseritque. Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare. Verenda. Infirmiora membra Ecclesiæ, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere.
- g Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20..
- h Memento quæ. Tradunt Hebræi quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt dæmones qui nobis per baptismum de spiritali Ægypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitæ lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.