Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
18
1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,*Non habebunt. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum, etc. Matth. 10.; et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo I Cor. 9. Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus hæreditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet. 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.Hæreditas. Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1.. 3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum:Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet. 4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.§Primitias. Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. 5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. 6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,**Si exierit. Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit, et sine sumptu Evangelium ponit. 7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. 8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.††Excepto. AUG., quæst. 38. Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est. 9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.‡‡Quando ingressus. AUG., quæst. 29. Quoniam portentorum inspectores interdicuntur, etc., usque ad sic illæ inspectiones prodigorum a significationibus miraculorum discernendæ sunt. 10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,§§Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria. Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu. 11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.***Pythones. Ventriloquos, de quorum ventre dæmones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse. 12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. 13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. 14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,†††Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7.. 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. 17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. 18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. 19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. 20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. 21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? 22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.

<- DEUTERONOMII 17DEUTERONOMII 19 ->