Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
16
1 Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte.*Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus. 2 Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda? 3 Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ.Panem fermentatum. Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: Epulemur in azymis, non in fermento veteri, etc. I Cor. 5.. Septem. Toto tempore præsentis vitæ. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitæ conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturæ corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore. 4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.§Non apparebit. Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, etc. I Cor. 5., quasi: relinquite veterem hominem, et induite novum. Non remanebit. In hac vita omnia sacramenta Dominicæ incarnationis perscrutanda, et cuncta præcepta ejus implenda sunt Ephes. 4., antequam mane, id est finis sæculi, adveniat. 5 Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,**Non poteris. In una domo agnus paschalis editur, et in uno loco phase immolatur, id est in catholica Ecclesia: extra illam non recte pascha celebratur. Vetat celebrare mysteria Christi in conventiculis hæreticorum. 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi: immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto.††Vespere ad solis. Novissima ætate mundi, quando verus Sol in passione occubuit, et Ægyptiacam captivitatem solvit, cum pascha nostrum immolatus est Christus. 7 Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.‡‡Vades in tabernacula. Peracto servitio Domini mane resurrectionis transibimus in æterna tabernacula, ut quiescamus ab omni labore, lætantes de percepta retributione. 8 Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.§§Die septima. Æterna requie, quam septenarius significat: propter sabbatum ubi nullus labor, nulla operandi ratio. 9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris.***Septem hebdomadas. In Levitico plenius. Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadæ septimæ. AUG., quæst. 25. Septem hebdomadas, etc. Si ab universo populo hæc Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quæ computatur ab immolatione paschæ usque in diem datæ legis in Sina. Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis. 10 Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: 11 et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. 12 Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto: custodiesque ac facies quæ præcepta sunt. 13 Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas:†††Solemnitatem. Qui ut tabernaculo, præsenti mundo utitur, festivitatem agere, et lætari in eo potest, propter futuri exspectationem: Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in cœlis I Cor. 5.. Quando. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, lætandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed æternorum, unde: Ut recipiant vos in æterna tabernacula Luc. 16.. 14 et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt. 15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia. 16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus:‡‡‡Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant. 17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. 18 Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio, 19 nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.§§§Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5.. 20 Juste quod justum est persequeris: ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.*Juste. GREG., lib. X Moral., cap. 19. Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiæ non virtutis æmulatione, sed amore præmii temporalis excitatur, et justitiam quam prætendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiæ ipsam justitiam quærere: Sunt viæ quæ videntur hominibus justæ, etc. Prov. 14.. Et: Væ qui justificatis vos coram hominibus Luc. 16.. 21 Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui.Non plantabis. Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare. 22 Nec facies tibi, neque constitues statuam: quæ odit Dominus Deus tuus.

<- DEUTERONOMII 15DEUTERONOMII 17 ->