15
1 Septimo anno facies remissionem,*Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit. 2 quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. 3 A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.†A peregrino. Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi, et fratri indigenti non impendit, quomodo manet in eo charitas Dei? I Joan. 3. 4 Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. 5 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. 6 Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.‡Fœnerabis. Quasi: ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque abundat spiritalibus divitiis: ipsa docet, nec habet necesse doceri. 7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, 8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. 9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.§Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est? 10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. 12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum:**Cum tibi venditus, etc. ISID. Si Hebræus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in æternum serviemus. Cum tibi venditus, etc. Hebræus transitor qui ad æternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad cœlestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in præsenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: æterna præmia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quæ fecit non pro æterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens præsentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitæ egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in æternum, id est docebis eum si sæculum plus amaverit quam Deum, æternis suppliciis mancipandum. GREG., hom. 3 in Ezech. Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi præcipitur. 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: 14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15 Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi. 16 Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat:††Sin autem habuerit. Sunt quædam opera quæ licet minus placeant Deo, prosunt tamen proximo; et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant pro fuscata intentione quam Deus intuetur, proximis tamen exemplo opitulantur. Quasi caprea et cervo. Caprea saltatim incedit, cervus inimicus est serpenti, et aspera et spinosa transiliens, montana transcendit, et ideo in bonam partem accipiuntur. 17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. 18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis. 19 De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.‡‡De primogenitis. AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala. 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. 21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo: 22 sed intra portas urbis tuæ comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. 23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
<- DEUTERONOMII 14DEUTERONOMII 16 ->
- a Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit.
- b A peregrino. Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi, et fratri indigenti non impendit, quomodo manet in eo charitas Dei? I Joan. 3.
- c Fœnerabis. Quasi: ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque abundat spiritalibus divitiis: ipsa docet, nec habet necesse doceri.
- d Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
- e Cum tibi venditus, etc. ISID. Si Hebræus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in æternum serviemus. Cum tibi venditus, etc. Hebræus transitor qui ad æternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad cœlestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in præsenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: æterna præmia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quæ fecit non pro æterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens præsentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitæ egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in æternum, id est docebis eum si sæculum plus amaverit quam Deum, æternis suppliciis mancipandum. GREG., hom. 3 in Ezech. Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi præcipitur.
- f Sin autem habuerit. Sunt quædam opera quæ licet minus placeant Deo, prosunt tamen proximo; et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant pro fuscata intentione quam Deus intuetur, proximis tamen exemplo opitulantur. Quasi caprea et cervo. Caprea saltatim incedit, cervus inimicus est serpenti, et aspera et spinosa transiliens, montana transcendit, et ideo in bonam partem accipiuntur.
- g De primogenitis. AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala.