Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.*In illa die. RAB. Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die cœpit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiæ. Ecclesia. Collectio vel congregatio, sive vocatio. Dispersi sunt. Hoc est quod Dominus præcepit: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam Matth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judæi timentes Deum etsi nondum Christiani. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.Saulus. RAB. A Saule persecutore qui rex Isræl fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. Devastabat. ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet prædam, sero dividet spolia Gen. 49.. Trahens. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. Dispersi. RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in prædicatione Evangelii. 4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.§Philippus. De numero disseminatorum fuit, qui primus Christum prædicavit Samariæ. Diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi hæres et ejusdem gradus. 6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.**Intendebant. RAB. Credebant audientes verba, et videntes signa. Duæ causæ fidei: Verba prædicationis, et signa virtutum. Ex præsenti capitulo et samaritanæ mulieris historia probatur animos hujus gentis ad credendum promptos fuisse, ait Beda. 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. 11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.††Magis. RAB. Magi de singulis philosophantur, de natura mundi, cursu siderum, et motibus. Seducens. Seorsum et a veritate ducens, vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens, per præstigias suas. Dementasset. Dementare est rationalem mentem absentare. 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.‡‡Philippo. RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Jesu Christi. ID. Cujus erant ignari vel (ut prædictum est) in nomine Jesu Trinitatem prædicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest. 13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.§§Tunc Simon. ID. Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur. 14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.***Miserunt. Petrus Joannem sociat sibi, quia virginitas Ecclesiæ grata est, et placet. 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.†††In nomine. Non est sic legendum, in nomine Jesu tantum, ut aliæ personæ excludantur, sed sic: tantum baptizati erant, etc., id est necdum confirmati. Jesu. Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judæi. Vel, plena fides unius personæ fidem Trinitatis confirmat. 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.‡‡‡Imponebant manus. BEDA. Philippus, qui Samariæ evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis. 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:§§§Potestatem. RAB. Non baptizandi tantum in aqua et prædicandi, sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed cuicunque imponendi manus, etc. 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.*Pecunia tua. Non nostra, qui non cupimus, sed tua, quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset. Pecunia. RAB. Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur. Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, sit tecum, id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, pœnam æternam luas. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.Pœnitentiam age. Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse. RAB. Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum pœnitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est prædicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur. Roga Deum. Cui patet cor, de quo Propheta: Quam bonus Isræl Deus Psal. 72.; quem fallere nemo potest, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1.. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.Precamini. Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur. Quæ dixistis. Non quæ credidi, sed quasi infidelis eis imputat quæ ventura sunt. 25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. 26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.§Angelus autem. Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. Ad viam, etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci. 27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:**Æthiops. Natura et merito. Æthiops enim tenebrosus. Unde: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 67.. Potens, etc. BEDA. Regina Æthiopum thesaurarium præmittens, etc., usque ad, Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam Psal. 44., etc. Candacis reginæ. Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari. 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.††Revertebatur. Incipiebat reverti legens Isaiam. Ubicunque in Novo Testamento salutis narratur principium, de Isaia sumitur testimonium, qui interpretatur salus Domini. 29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?‡‡Putasne intelligis, etc. RAB. Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi. 31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.§§Quomodo, etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere. 32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. 33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.]***In humilitate. BEDA. Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judæorum, et voce Pilati, damnatus est. Humilitate. RAB. Passione qua humiliavit se factus obediens usque ad mortem Philip. 2.. Tolletur. Secundus homo de cœlo cœlestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit. 34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? 35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.†††Aperuit. RAB. Thesaurum scientiæ aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Dilata os tuum, et implebo illud Psal. 80.. Mystice, os Ecclesiæ Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is prædicetur quem prius nesciebant. Evangelizavit. Solvit quæstionem illius interrogantis: De quo propheta dixit? Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est. 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?‡‡‡Ad quamdam aquam. Ad hoc enim prædicatio duxerat, ut aqua indigeret, quæ de baptismo in via audierat. 37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.§§§Si credis. RAB. Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi. 38 Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.*Spiritus Domini. RAB. Vel Spiritus irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos, etc., usque ad in quos Spiritus descenderat? 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.Inventus est. Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate. Cæsaream. BEDA. Cæsaream Palæstinæ dicit ubi infra domum habuisse describitur, quæ usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum.

<- ACTUUM APOSTOLORUM 7ACTUUM APOSTOLORUM 9 ->