24
1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. 2 Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, 3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum: 6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. 7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, 8 jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. 9 Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. 10 Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. 11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: 13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. 14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt:*Patri et Deo meo. RAB. Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur. 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. 16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. 17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. 19 Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me: 20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, 21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.†Nisi de una hac. ID. Hoc loquitur per antiphrasim, sciebat enim hoc eis placere: quasi dicat nihil commisi, nisi quia prædicavi quod et ipsi credunt. 22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. 23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.‡De suis ministrare. ID. Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus. 24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. 25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:§Tremefactus, etc., et sperans. ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ. 26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. 27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.**Reliquit Paulum vinctum. ID. Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judæis gratiam præstiterit.
<- ACTUUM APOSTOLORUM 23ACTUUM APOSTOLORUM 25 ->
- a Patri et Deo meo. RAB. Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur.
- b Nisi de una hac. ID. Hoc loquitur per antiphrasim, sciebat enim hoc eis placere: quasi dicat nihil commisi, nisi quia prædicavi quod et ipsi credunt.
- c De suis ministrare. ID. Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus.
- d Tremefactus, etc., et sperans. ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ.
- e Reliquit Paulum vinctum. ID. Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judæis gratiam præstiterit.