Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
16
1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.*Viduæ filius. RAB. Vel Judææ. Eam vero fuisse genere Judæam, apparet ex hoc quod ait patre gentili fuisse oriundum. 2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. 3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.Et circumcidit. ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judæorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos, etc. 4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.Custodire dogmata, quæ erant. ID. Non prædicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi. 5 Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.§Et ecclesiæ quidem, etc. ID. Hoc es superioribus capitulis sæpius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis. 6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. 7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu.**Tentabant ire. ID. Permittuntur apostoli velle, sed non ire, etc., usque ad Lucas in Bithynia, etc. 8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem: 9 et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.††Vir Macedo. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguæ, vel forma speciali, vel judicio verbi. Adjuva nos. RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus præsidet, ut baptizentur et salvi fiant. Adjuva nos. Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores cœpisse doceri. 10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. 11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:‡‡Samothraciam. Thracia, Neapolis et Philippi, civitates sunt. 12 et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.§§Aliquot, conferentes. In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati. 13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant. 14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.***Purpuraria. Regina induta regali purpura vel purpuræ textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quæ purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare cœgit: quia repulsam prædicationem a Judæis Ecclesia devoto corde suscepit. 15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.†††Cœgit nos. RAB. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi. 16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando. 17 Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.‡‡‡Subsecuta Paulum. ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam. 18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. 19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes: 20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi: 21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. 22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi. 23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.§§§Miserunt eos in carcerem. ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. 24 Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. 25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.*Media autem nocte, etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis. 26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.Terræ motus factus est magnus, etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit. 27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. 29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes:Procidit, etc. RAB. Propter potentiam et scientiam: potentia, quia terræmotu ostia sunt aperta: scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere: ideo præ omnibus Paulo et Silæ procidit ad pedes. 30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. 32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.§Lavit plagas eorum. BED. Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulneris lavit, per eos plagas criminis amisit. Continuo. RAB. Velocitas obedientiæ signatur. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. 34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.**Cumque perduxisset, apposuit eis mensam, etc. ID. Optimum utriusque exemplum: ingressus domus, et mensæ appositio. 35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. 36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace. 37 Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant, 38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent: 39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. 40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

<- ACTUUM APOSTOLORUM 15ACTUUM APOSTOLORUM 17 ->