15
1 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.*Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur. 3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. 6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.†Conveneruntque apostoli. ID. Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quæ fidei sunt necessaria. 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.‡Per os meum. ID. Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus prædicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum prædicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono. 8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, 9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.§Fide purificans. CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim hæc non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? 11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.**Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro. 13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.††Et postquam, etc. CHRYS. Hic erat episcopus Ecclesiæ Hierosolymitanæ, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus. 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. 15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est: 16 [Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:‡‡Revertar et reædificabo, etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis. RAB. Umbra legis, quæ traditionibus Pharisæorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judæi, sed etiam gentes nomen ejus requirant. 17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.§§Super quas invocatum. ID. Secundum illud: Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Isræl Num. 6.; et alibi: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus Psal. 98., etc. Invocatum est. Pro futuro, more prophetico. 18 Notum a sæculo est Domino opus suum.] 19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,***Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum. 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.†††Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant. 21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. 22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus:‡‡‡Tunc placuit. ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos. 23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.§§§Apostoli et seniores. Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur. 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,*Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus. 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:†Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis. 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.‡Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum. 30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. 33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. 34 Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.§Visum est autem RAB. Materia est futuri sermonis: Solus autem Judas abiit Jerusalem. 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. 38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. 39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.**Dissensio. Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quæ juste non fit. Assumpto Marco. Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabæ, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit. 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.††Electo Sila. RAB. Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: Visum est autem Silæ ibi remanere, ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabæ. Fuit enim in hoc divinum consilium. 41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
<- ACTUUM APOSTOLORUM 14ACTUUM APOSTOLORUM 16 ->
- a Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.
- b Conveneruntque apostoli. ID. Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quæ fidei sunt necessaria.
- c Per os meum. ID. Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus prædicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum prædicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono.
- d Fide purificans. CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim hæc non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt.
- e Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.
- f Et postquam, etc. CHRYS. Hic erat episcopus Ecclesiæ Hierosolymitanæ, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus.
- g Revertar et reædificabo, etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis. RAB. Umbra legis, quæ traditionibus Pharisæorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judæi, sed etiam gentes nomen ejus requirant.
- h Super quas invocatum. ID. Secundum illud: Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Isræl Num. 6.; et alibi: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus Psal. 98., etc. Invocatum est. Pro futuro, more prophetico.
- i Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.
- j Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.
- k Tunc placuit. ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.
- l Apostoli et seniores. Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.
- m Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus.
- n Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.
- o Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.
- p Visum est autem RAB. Materia est futuri sermonis: Solus autem Judas abiit Jerusalem.
- q Dissensio. Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quæ juste non fit. Assumpto Marco. Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabæ, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit.
- r Electo Sila. RAB. Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: Visum est autem Silæ ibi remanere, ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabæ. Fuit enim in hoc divinum consilium.