10
1 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,*Vir autem, etc. RAB. Merito perfectionis et opere virili hic centurio dicitur vir, secundum illud: Vir erat in terra Hus, nomine Job. Cornelius. BEDA. Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingebat ad virtutes. GREG. Cornelius, cujus eleemosynæ ante baptismum angelo testante, etc., usque ad in fide vero solidatur per opera. 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.†Religiosus, etc. RAB. Hæc omnia bono naturæ, etc., usque ad sine virili semine, id est, doctrina magistri concepisse credatur. 3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.‡Is vidit. RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. Angelum Dei. ID. Non Satanæ. In hoc excusantur apostoli gentibus prædicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? Intrœuntem, ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judæis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros præputium habentes Act. 11., etc. Corneli. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiæ angelorum est insertum. 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus:§Et nunc mitte viros, etc. RAB. Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: Beati misericordes, quoniam misericordiam, etc. Matth. 5.. Joppen. ID. Civitas est terræ promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret. 6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.**Hospitatur, etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiæ ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus sæculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt. 7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.††Et cum discessisset. RAB. Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est. Militem. ID. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua. 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. 9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.‡‡Appropinquantibus, etc. Alia littera: Apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, in superiora, alia littera habet, in cœnaculum, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens in superiora, significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in cœlis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta ætate sæculi quærere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariæ sedit. 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:§§Cum esuriret. RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quæ nunc in visione ostenditur, quæ ideo sexta hora est visa, quia sexta ætate sæculi est facta. 11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,***Cœlum apertum. BEDA. Apertio cœli revelatio est sacramentorum cœlestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc cœlos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. Vas quoddam. ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia cœlesti dono imbuta sublimatur. Linteum. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De cœlo in terram. RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostræ. 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.†††Omnia quadrupedia. Omnes gentes credituræ et in unitatem corporis Christi assumendæ, ut omnes efficiantur membra ejus. 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.‡‡‡Occide. Munda, mortifica, et macta, ut hostias Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant. 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.§§§Mundacavi, etc. BEDA. Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Præcepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiæ (quam Petrus significat) inseri. ID. Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat. 15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. 16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum. 17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. 18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium. 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te. 20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. 21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?*Descendens. BEDA. Descendere de tecto, et ad prædicandum ire jubetur, etc., usque ad, Sanctorum vero conversatio est in cœlis Philipp. 3.. Ecce ego, etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum verborum. Quæ causa est, etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiæ spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit. 22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.†Responsum accepit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset. 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.‡Introducens, etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, qui audierant ab angelo præceptum ut intrarent in domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit. 24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.§Convocatis cognatis, etc. Duplex causa convocationis; proximitas cognationis, et amicitia. 25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. 26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. 27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:**Et loquens, etc. BEDA. Communionem æqualitatis meruit sanctitas actionis, sicut in Ananiæ et Sapphiræ culpa zelus ultionis ejus aperuit potestatis. 28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? 30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:††Et ecce vir, etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ in memoria habitæ sunt coram Deo. In conspectu Dei. RAB. In Græco, In conspectu Dei adsumus. Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique præsentem esse. 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. 33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. 34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;‡‡Non est personarum acceptor, etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent. 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,§§Vos scitis, etc. RAB. Sic legendum: Scitis Jesum ut prædicavit Joannes: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Vel: hoc prædicavit Joannes, quod unxit eum, non quidem terreno more, sed spiritu et virtute signorum. 38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.***Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis. 39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, 41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.†††Et bibimus. BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei Matth. 26.. 42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. 44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.‡‡‡Spiritus. Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coæternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3.. 46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. 47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?§§§Nunquid aquam, etc. Quasi Deus quod majus est, prius dedit, et ordinem præposteravit, nunquid quod minus est, potest prohibere Vos venistis ad hoc ut testes sitis, ergo judicate. 48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.*In nomine Christi. Cum sit regula Ecclesiæ, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto Act. 11., et Apostolus: In uno Spiritu baptizati sumus I Cor. 12..
<- ACTUUM APOSTOLORUM 9ACTUUM APOSTOLORUM 11 ->
- a Vir autem, etc. RAB. Merito perfectionis et opere virili hic centurio dicitur vir, secundum illud: Vir erat in terra Hus, nomine Job. Cornelius. BEDA. Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingebat ad virtutes. GREG. Cornelius, cujus eleemosynæ ante baptismum angelo testante, etc., usque ad in fide vero solidatur per opera.
- b Religiosus, etc. RAB. Hæc omnia bono naturæ, etc., usque ad sine virili semine, id est, doctrina magistri concepisse credatur.
- c Is vidit. RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. Angelum Dei. ID. Non Satanæ. In hoc excusantur apostoli gentibus prædicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? Intrœuntem, ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judæis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros præputium habentes Act. 11., etc. Corneli. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiæ angelorum est insertum.
- d Et nunc mitte viros, etc. RAB. Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: Beati misericordes, quoniam misericordiam, etc. Matth. 5.. Joppen. ID. Civitas est terræ promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret.
- e Hospitatur, etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiæ ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus sæculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.
- f Et cum discessisset. RAB. Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est. Militem. ID. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua.
- g Appropinquantibus, etc. Alia littera: Apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii. RAB. Pro, in superiora, alia littera habet, in cœnaculum, et bene: quia gentilis populus est quasi superior domus: Synagoga vero est infra, quia mundo immersa. Dicens in superiora, significavit Ecclesiam, relicta cupiditate terrenorum, conversationem in cœlis habituram. Sexta hora Petrus inter preces esurit, salutem utique mundi, quem Jesus sexta ætate sæculi quærere et salvare venit: quod indicavit cum eadem hora super puteum Samariæ sedit.
- h Cum esuriret. RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quæ nunc in visione ostenditur, quæ ideo sexta hora est visa, quia sexta ætate sæculi est facta.
- i Cœlum apertum. BEDA. Apertio cœli revelatio est sacramentorum cœlestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc cœlos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. Vas quoddam. ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia cœlesti dono imbuta sublimatur. Linteum. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De cœlo in terram. RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostræ.
- j Omnia quadrupedia. Omnes gentes credituræ et in unitatem corporis Christi assumendæ, ut omnes efficiantur membra ejus.
- k Occide. Munda, mortifica, et macta, ut hostias Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant.
- l Mundacavi, etc. BEDA. Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Præcepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiæ (quam Petrus significat) inseri. ID. Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat.
- m Descendens. BEDA. Descendere de tecto, et ad prædicandum ire jubetur, etc., usque ad, Sanctorum vero conversatio est in cœlis Philipp. 3.. Ecce ego, etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum verborum. Quæ causa est, etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiæ spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit.
- n Responsum accepit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset.
- o Introducens, etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, qui audierant ab angelo præceptum ut intrarent in domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit.
- p Convocatis cognatis, etc. Duplex causa convocationis; proximitas cognationis, et amicitia.
- q Et loquens, etc. BEDA. Communionem æqualitatis meruit sanctitas actionis, sicut in Ananiæ et Sapphiræ culpa zelus ultionis ejus aperuit potestatis.
- r Et ecce vir, etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ in memoria habitæ sunt coram Deo. In conspectu Dei. RAB. In Græco, In conspectu Dei adsumus. Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique præsentem esse.
- s Non est personarum acceptor, etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent.
- t Vos scitis, etc. RAB. Sic legendum: Scitis Jesum ut prædicavit Joannes: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Vel: hoc prædicavit Joannes, quod unxit eum, non quidem terreno more, sed spiritu et virtute signorum.
- u Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.
- v Et bibimus. BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei Matth. 26..
- w Spiritus. Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coæternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3..
- x Nunquid aquam, etc. Quasi Deus quod majus est, prius dedit, et ordinem præposteravit, nunquid quod minus est, potest prohibere Vos venistis ad hoc ut testes sitis, ergo judicate.
- y In nomine Christi. Cum sit regula Ecclesiæ, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto Act. 11., et Apostolus: In uno Spiritu baptizati sumus I Cor. 12..