Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: 2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. 3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.*Nemo militans. Quasi dicat: Si bonus miles esse vis, non implices te sæcularibus negotiis, quia nemo, etc. Negotiis. Negotia sæcularia sunt cum animus occupatur colligendæ cura pecuniæ sine labore corporis, ut negotiatores et hujusmodi: quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet. 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.Laborantem agricolam. Quasi Timotheus quæreret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit laborantem agricolam. Quasi dicat, etsi non implices te negotiis sæcularibus, est tamen unde vivere possis: Quia oportet, etc. Primum percipere. Id est sumere. De fructibus. Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, cæteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quæ supersunt ministrare. 7 Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,Memor esto. Labora sicut ego, et hoc spe vitæ æternæ. Hæc autem non propter Timotheum memorat, sed propter hæreticos quos prævidit futuros et ista negaturos. 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.§Quasi male operans. Hic contumeliam notat quæ ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum. Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone præsentes, et litteris absentes docere non cesso. 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.**Salutem, etc., cum gloria, etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam cœlestem. 11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:††Fidelis sermo. Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres. 12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: 13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. 14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.‡‡Hæc commone. Hæc prædicta ut patiaris, commoneo te. Vel, hæc commone tuos. Ad nihil enim utile est. Contentio minus stabilis sæpe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiæ argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quæ audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio. 15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: 17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus,§§Ex quibus est Hymenæus et Philetus. Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate. 18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.***Dicentes resurrectionem jam factam. Duæ sunt resurrectiones. Prima est quæ fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quæ erit corporum, quæ erit in die judicii. De illa resurrectione quæ fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait: Dicentes resurrectionem, mentium scilicet esse factam in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectæ quæ religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsæ religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus. 19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.†††Cognovit Dominus qui sunt ejus, etc. Id est, amat et defendit præscitos suos. In hoc notatur præscientia, qua quos præscivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est prædestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit. 20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.‡‡‡Vasa aurea et argentea. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis. 21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. 22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. 23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.§§§Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita. Non omnes quæstiones vitandæ, sed nutiles et sine disciplina. 24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,*Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi. Non deesse voluit nos fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aurursus dormire, cum litigare prohibentur. 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,Nequando det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque pœniteat. Quæ pœnitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat pœnitendo. Ideoque non solum cum agitur pœnitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Det illis Deus pœnitentiam Matth. 26.. 26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

<- TIMOTHEUM II 1TIMOTHEUM II 3 ->